Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 41
Unproofread scanNot analysed yet
Capi ex his nonnullos tempore sui secessus ait: cum se moveant locis tepidis; aut si temporis insolitae quietes contingant. Prodeunt enim aliquando de suo cubili pastum, &praecipuè plenilunio. Idem libro citato cap. 30, pisces fere omnes bonos censuit ἀρχομένους κυίσκεσθαι, luxuriante per totum corpus suavissimo succo, quem coitus manifestò absumit. Verno tempore exhaustis penitus meatibus, quibus lacteus succus ovaque continebantur, (testes enim pisces non habent, ut expressè docuit Philosophus 1. gener: anim: cap. 6. )flaccida &exucca plane Harengorum caro est, ἀχυρώδης &minus suavis; quod &luciis percu aliisque piscibus iisdem caussis evenire gustus arbiter docet. Multum certe humidi radicalis Venere perit animantibus: ut ea dere ὀχευτικὰ καὶ πολύσπερμα brevi senescere Idem Author dixerit lib. de longit. &brevit. vit. cap. 5. Et Avicennae testimoniô lib. 3. f. 10. tract. 1. cap. 11. Coitus evacuat de substantiâ spiritui rem plurimam, propter delectationem: &propter illud, qui plus delectantur, plus sunt cadentes in debilitatem. Et coitus quidem velociter facit pervenire illum, qui plurimum eo utitur, ad infrigidationem sui corporis (caussa sui) &resolutionem caliditatis innatae, mortificationem virtutis, &c. Ut non mirum sit, Harengos delicatulis aliisque, quorum exquisitum in gustu palatum, tum minus placere sed quasi proscriptos explendis pauperum ac famulorum lactibus relinqui, cum vili admodum constent. Sed nec eadem omnibus annis Harengorum bonitas: quod &caeteris piscibus accidit, &ichthyopolarum &salsamentariorum testimoniis confirmatur. Piscium genus maxima ex parte annis pluvia bene vivit: ita enim non modo plus cibi nanciscitur; verum etiam omnine pluvio humore juvatur, ut ea quae terra gignuntur: quod in oleribus, arundinibus etiam in lacu prognatu erenit. Et cum bene hominibus annus cedit, tunc &piscibus feliciter degere contingit ut docet Aristoteles lib. 8. hister. animal. cap. 19.