# De harengo exercitatio medica 43

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/43

CAPUT. IX. Harengi bonitatem ex pinnis squamisque arguit. On dicam de Harengi magnitudine mediocri: quam & pro signo melioris notae piscium medici referre solent, Avicenna cumprimis lib. 2. tract. 2. cap. 553, quod vastae molis pisces fere duram & concoctu contumacem carnem habeant: minimi vero pisciculi, & qui cum spinis comeduntur, brevi fere corrumpantur, flatusque coctionis tempore gignant teste Athenaeo lib. 8. deipnosophist. pag. Nam coctio inaequaliter cum peragatur, quia caro valde celeriter coquitur, spinae vero tardius, ac vix dissolutae conficiuntur, praesertim Aphyarum, quae naturâ spinis abundant, alterius coctionem alterum interturbat: qua de caussa in ejusmodi coctione flatus exciNec pro laude Harengi ex Athetantur, alimentumque humidius est. naei eodem libro ac pagina adducam, pisces gregatiles inter quos Harenob pinguedinem in cibo gratos gus principem locum sibi vendicat, esse, e ad salsamenta maximè idoneos, optimumque salsamenti genus ex illis parari. Ultimum Harengi singularis bonitatis argumentum à pinnis squamisque, quibus obtegitur, accipiam: quae à S. S. Divinâ Majestate pro notis concessorum piscium populo Israelitico Levit: cap. II. vers. 9, 10, 11, 12, & Deutoronom: cap. 14. vers. 9, & 10, fuere propositae: quas medici quoque in laudatissimis piscibus requirunt. Bina siquidem pinnarum paria (praeter duos alios parastatas in dorso ac sub ventre positos, qui piscem librent in mediis undis: quemadmodum & vesica ad spinam dorsi extensa, ut in asellis aliisque piscibus marinis, quò corpus sublevet in mari, facilemque natatum praebeat) Harengo data, ut velocius earum remigio, quò velit, trajiciat, seu belluae immineant, seu pastus è longinquo petendus, aliisve de caussis ad distantissima loca concedat. Siquidem pedum vice pinnae datae piscibus dicuntur Plinio lib. 9. histor. nat: cap. 20, ut quosdam pinnis incedere sit observatum, & de Babyloniis piscibus jam asserui. Isto verò exercitio torpibyGoogl tec torpidum piscium calorem excitari, excrementa propelli, lentoremque carnium atteri extra controversiam est: ut propterea ejusmodi pisces à medicis laudentur, Galeno lib. 8. meth. med. cap. 2, quod excrementosa sint omnia, quae exercitatione carent, C. Celso lib. 2. cap. 18: quibus etiam propterea omne ferum animal domestico levius. Squamae quoque tenerrimo pisci conveniebant, ne appulsu rei durioris facile laederetur, quae vicem pilorum in piscibus praestant, ut sentit Aristoteles lib. 3. histor. animal. cap. io, in quas ultimae coctionis excrementum absumatur.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
