# De harengo exercitatio medica 46

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, PAULI NEUCRANTZI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/46

PAULI NEUCRANTZI praefertur elixatio: quod pravus humor inde magis eliciatur. Igneus namque blandis calor, ut ex Athenaeo jam retuli, cum humore adhibitus illis tanquam pro lotura est. In assis exiccatur vitiosus ille humor: ut propterea carnem, quae natura sua durior est, indurescere magis rationi sit consentaneum, sententia Athenaei locoe jam adducto. Estur Harengus assus solus, ab igne calens, ut multò suavior: quòd versus ex Athenaeo lib. 6. deipnosoph: allegatus confirmare videtur: Ἀπὸ τοῦ ταγήνουτ ἐυθέως ἀφανίζετα. Idem lib. 4. deipnosoph: pag. 136, Mormyron & Sparum εlζοντας, stridentes adhuc è sartagine adductos in coena Xenoclis refert. Et Alexis in Improbâ, apud eundem lib. 14. pag. 655, ὕειον ὀπτὸν καὶ θερμὸν ἐυχυλώτερον διxit. Alii piperis aut Zingiberis parum aspergunt. Quae conditura ne sic quidem destruet alimenti hujus bonitatem: cum suspecta quibusdam Harengi humiditas absorbeatur; nec caro ejus tenerrima tam facile corrumpi, aut imbecillo ventriculo nocere possit. Succus citri expressus & instillatus ut gratiam adfert huic edulio, ita molliorem carnem cogit, ne in intemperato stomacho putrescat. Embamma ex vine, capparibus passulis Corinthiacis, ferventi desuper affusum fatuum gustum facile ad edendum excitaverit, valetudini non minus profuturum. Proba sed paullò tardior, quàm elixi, futura in ventriculo assi Harengi coctio, absumpto inter torrendum aqueo humore: unde & serius excernitur effato Hippocratu 2. aph. 16. Quod, quae celeriter nutriunt, ocius excernantur. Confirmat de assis piscibus Hippocrates lib. de affectionibus pag. m. 529. Isaac lib. diaetar. particular: cap. de pisc. fol. m. 148. ex Xenocrate Oribasius lib. 2. collect. cap. 58, & Mulli assi exemplo Athenaeui lib. 8. deipnosoph. p. 355. Qui eodem libro pag. 357. ex omnibus piscibus elixos assis alvum magis ducere professus. Qua ratione assa probe quidem nutrire, sed tardius digeri & excerni Avicenna lib. 1.fen4. doctr. 5. cap. 1. & lib. I. fen. 3. dectr. 2. cap. 7. tradidit. Assum super craticulâ Harengum, praesertim si grandior fuerit, frixo in sartagine praetulerim cum isaaco loco adducte: quod hic oleo aut butyro sit viscosior factus, ille liberiore igne exsuda verit nimium humorem, ut Mulli exemplò Athenaeus libro citato pag. 355. probavit. Quin & authore C. Celse l. 2. cap. 18, res eadem magis alit assa, quàm frixa.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
