# De harengo exercitatio medica 49

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/49

Tuscul: quaest. monebat. Epicurus apud Senecam loco citato cum consorti suorum studiorum scriberet, haec, inquit, ege non multis, sed tibi satis enim magnum alter alteri theatrum sumus. Sed populi vox, Dei est. Non inficior quidem, si sanae rationis ductum, bonorumque & prudentium auspicia sequatur; caeteroquin saepe vox Diaboli, ut ATHENIENSIUM in Solone apud Valer: Max. lib. 5. c. 3. Diog. Laert. sib I.vit. philosoph. Plutarchum in vita Solon. Miltiade apud Herodotum lib. 6q. m. 181. Justinilib. 2. Probum in vita Miltiad. Themistocle apud Thucydidem lib. 1. belli Peloponnes. Plutarch: in Themistocle, CARTHAGINENSIUM in Annibale apud Livium lib. 33. Aemil: Probum in vita Annibalus, ROMANORUM in Scipione Africano apud Livium lib. 38. Valor. Maximum lib. 5. cap. 3, ne novissima exempla adducam. Quod si authoritatibus depugnandum, nec mihi exquisitos saporum arbitros defuturos scio: qui singularem Harengi suavitatem, quae rara sit in aliis piscibus, asserere velint. Fidem & gustum appello hospitum ex superiore Germaniâ, qui delicatioribus piscibus assueti nostros, ut fatui ac inertis gustus, criminantur, ob aquas crudas, crassas & averso sole positas, quarum saporem in se recipiunt, Harengi peculiarem in gustu gratiam purissimumque saporem magnis laudibus attollunt; ne Clarissimorum Medicorum, Dan: Sennetti lib. 4. instit: part. I. capiz. Casparis Hoffmanni institut: lib. 5. cap. 22. de piscibus. Balduini Ronssei epist. med. 29. aliorumque assensum huc transcribam. Ut tamen caussas repetam, cur Harengum plerique aspernentur. solam copiam, unde hoc tam insolens piscis hujus aliarumque domesticarum rerum fastidium obrepit, caussam judico. Namque τὸ τίμιον σπάνιον, καὶ τὸ σπάνιον τέμιον juxta Giceronem lib. 2. de finibus. Major scilicet. & heic, quemadmodum plerumque omni aliâ in re, è lorginquo revereuatia, ut verba C. Iaciti lib. 1. amal. cap. 47. huc commodem. Et verè Mantialu libr. 4 epigram 29.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
