# De harengo exercitatio medica 53

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/53

Eam ob rem Galenus loco memorato, & Oribastus lib. 2. collect. cap. 53. testacea, quae duram habent carnem, etsi aegrius coquantur, quia tamen difficulter corrumpuntur, talibus exhiberi mandant, quibus cibi in ventriculo ob pravos humores vitiantur, sive illi ex jecore in eum confluant, sive in tunicis ipsius contineantur. Quo in casu Avitenna lib. 3. fen. 16. tract.I. cap. ult, cibos δυς πέπτουε, pedes animalium, oryzam etc. proponit: & Athenaeus libro relato pag. 98, τραχήλους πυρίκων, cervices, seu partem nervosam duram buccinorum, cui tanquam pedamento caro mollior inhaeret, in venariculo debiliori, sed quali? igneo & aestuante, paulo ante commendaverat: quo loco μήκωνες, seu papavera buccinorum, mollem scilicet eorum carnem stomacho valido non convenire, debiliori verò prodesse docuit. Pari ratione Harengum, suâ naturâ innoxium, in retorrido ventriculo, ac bile differto, ob tenerrimam carnem facile corrumpi, fomitemque febribus ex accidenti praestare arbitrandum: quemadmodum ex marinis piscibus saxatiles facile vitiari, bonum tamen succum gignere, item phycena & phycida, tenerrimos pisciculos, virus non resipere, facile corrumpi ex Diphilo Siphnio Athenaeis lib. 8. deipnosoph. p. 355. nartat, & C. Celsia lib. 2. de re medi cap. 28. pisces teneros intus facile vitiari scribit. Unde Constantinus, montis Cassinensis monachus, de virtus: simpl. med. cap. 16. fol. 189. Facile terrumpuntur in stomacho tibi nimium humidi, & qui convertibilis sunt substantiae. Hanc ob caussam D. D. Grakium ab esu Harengorum, (si illis novissima imputari debilitas possit, cum interdum quadam immerentia supremi titulum fati occupent, & magu in tempus mortis incidant, quàm ipsam mortem accersant, ut observavit Valer. Itax. lib. 9. c. 12. ) pejus habuisse arbitror: quod in ventriculo caussario, bile oppleto, biliosisque fluxibus obnoxio, unde tam crebrae eidem diarrhoeae, Harengi corruDis pti prava symptomata excitarint. Qua de re nec in bilioso aut igneo ventriculo levis materiae cibos, cujus generis Harengi sunt, dandos censeo, cum brevi absumantur & putrescant. Hinc Avicenna lib. 1. f. 3. Doctr. 2. cap. 7. pisces, & quae eis similantur, post laboriosum exercitium comedendi non sunt: corrumpentur enim & corrumpent humores. Quin confessa satis vulgò natura Harengi recentis ἐυμετάβλητς, der frische Hering verschlegt nicht: unde e copia majori ingerunt, panemque nigrum secalinum adjungunt, quod diutius in famelico stomacho is moretur.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
