# De harengo exercitatio medica 59

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/59

Nicolam Tulpiu confirmat) cum piscosum sapiant, sinepulpa, conditurâ salis strigosi atque exucci. Omnes tamen caeteros Harengos maximis intervallis post se relinquunt ab Hollandi Selandisque in oceno ad Magnam Britanniam salliti: qui tota aestate atque autumno illic haerent, atque (impetrata prius veniâ à praefecto Scarboroug seu Scardeburgensi, ut defendit Seldenus lib. 2. de domin. marus cap. 21. ex Camdeno pag. 586. in Northriding) aves has squamatas venantur immensâ copiâ, quae desideriis universae Buropae satisfaciat. Nostri den Flamischen Hering vocant: quod olim Flandri piscandis ac condiendis Harengis apud alias gentes sibi famam meruerint: postea, vertentibus se rerum fatis, ad Hollandos Selandosque, Harengorum mercimonium, solo relicto priori nomine, devolutum. Post 24. Junii stylo novo praedatum mare abeunt Hollandi Selandig., (nec enim ante definitam diem, ut dixi, retia publico decreto Ill: morum ac Praepotentium Ordinum cuiquam exponere licet, quod non dum ad justam magnitudinem adoleverint) & Harenges captos e exenteratos sale in ipso mari condiunt, quibus onustas naves in patriam referunt. Capi quidem Harenges in confiniô Hitlandia sub initium veris à Kalendis Martiis in quartum & vigesimum usque mensis Junii diem Dn. Nicolaus Tulpius scribit, non tam esui humano, quàm inescandis asellis majoribus, sive Cabeliauvven inservientes. Idem tamen meminit posteriorem hujus piscationis partem, utpote maturiorem paulo, ac melioris notae, subinde in patriam quoque devehi, ante statutum piscationis tempus, sed dunt axat sub nomine Gras Hareng. Exorto illo die, Diro Johanni qui sacer est, insudatur gnaviter in capturâ secundae speciei Harengorum, quos virgineos Maetgens Hareng vulgò appellant; siquidem infallibili experimento, jam tum ab anno millesimo centesimo & sexagesimo tertio, cum haec piscatio circa litiora nostra primùm Zelandis innotuit, comprobatum, id temporis pisces hosce evidentes fecisse progressus, quamvis reapse conspicuè adhuc minores tenerioresque sint illis, qui decem diebus post, id est in festo Divi Johannis veteris styli capiuntur. Harengi quippe repente maturescunt, & exuberantibus ovis impendio citius exurgunt in majorem molem, tumi. dibzy G Google tumidiores duriores, ac corporis compage caeteris praestantiores: quo tamen laudabeli habitu haud diu gaudent: depositu enim mense Septembri vris ad generis propagationem in loco illo arenoso, quem het dogger- Zand vocant, subeunt deteriorem substantiae conditionem, adeoque extemiantur, ut longe minoris fiant mercatoribus, qui tamen ab illorum piscatione haud abstinent ante Kalendas Decembres, sive festum Divi Andreae.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
