# De harengo exercitatio medica 62

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/62

quod eundem facilius tolerent, etsi minus bonus videatur, ut praeclarè Venerandus nolter Senex de rat. vict. in morb. accit. pag. 389, nos docet. Quo authore loco allegato δυσφόρως φέρουσιτα βρώματα, ἀ μὴ ἐιθισμένοι ἐισιν, ἐι καὶ καλὰ ᾖ, difficulter ferunt cibos, quibus non assueverunt, etsi boni sint. Et quòd, quibus rarius & ex intervallis utimur, edulia vino corrumpi ventriculumque morderi Daphnus ex Heraclide Tarentino testetur apud Athenaum lib. 3. deipnosoph. p. m. 120. Praeterea aeria & salsa ante cibum sumuntur, & omnino quibus plurimum falis adest, ut sentit Plutarchus lib. 4. symposiquast. 4. Haec enim alliciunt appetitum ad alia opsonia, huque delinitus ad reliqua alacru recensque se confert. Et paulo post. Non ad cibum proinde duntaxat, sed ad potum Quin & salsa δηκτικὸν κς κεκτημένα, dum condimentivim sales habent. ventriculum irritant, alvum etiam pellunt, simulque vinum evacuant: qualia poturis offerri suadet Athenaeus loco allegato. Qui glutinosa & adstringentia iisdem dari ibidem vetat: cum alvum sistant, vinique ociorem transitum morentur, unde caput plenius vaporari, graviterque percelli solet. Ante omnia verò credendum, in innocente urbis LUBECAE infantiâ majores nostros, homines simplices, omnis luxus rudes, conventus suos celebrare voluisse minimis sumptibus & parabili cibo, qui simul appetentiam edendi excitaret, & ad potum invitaret: ut adhuc dum istius frugalitatis exemplum apud posteros perduret. Equidem aut me flagrantissimus amor hujus Reipublicae fallit, aut nulla vicinarum fide & constantiâ major, nec religione in Deum, munificentiâ in pauperes, sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam tam fero loxuria immigraverit, nec ubi tantus ac tam diu continentiae ac parcimoniae honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat, quod de Româ in praefatione historiae suae candidissimus morum censor T. Livius professis. Praeclarè ὁ πάνυ Jul. Caesar Scaliges inurbibus pag. 610. de LUBECCA. Si referam mihi quu credet? sub limina mundi ultima legiferi jura vigere Dei. Ingenium, candorem animi, cultumque fidemque, Fortiaque invictâ pectora pura manu, Dum mirata stupet terras Astraea relinquens, Atque putat coeli regna, resedit ibt.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
