Latin
CAPUT XII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 65
Unproofread scanNot analysed yet
Opsonium profectò, quod ignavum ac marcentum ventriculum mirè excitare possit: cujus etiam acrimonia tali conditura apprime temperata, ut visceribus planè sit innoxia. Quidam tamen irritandae gulae, atque excitando potus desiderio, acetarium hoc piperatum apponi malunt, majore forsan gustus, quàm valetudinis, curâ. Parcior autem sit usus Harengarum muriaticorum, quòd in stomacho non tam facilè, ut recentes, conficiantur, densatâ sale eorum substantiâ, quod in salsuris piscium contingere notat Galenus 3. alim. fac. cap. 41. Unde qui aliquot recentes Harenges sine damno, sine fastidio, comederit, tessellis paucis ἀλιζομένου expleri famem sentiet. Quin &acrimonia salis, etsi grata ventriculo, nimiâ tamen copiâ eundem, ut &hepar, accendere, &pravos humores generare solet. Unde Diphilus Siphnius apud Athenaeum lib 3. p. m. 120. ὰ ταρίχη καυσώδη testatus. Primi autem Harengi qui salluntur, sic maxime edules, ut gratiores, tenellâ mollique carne delicatam pinguedinem quaquaversum exudante, ut pubescentium sapori nulla saliurae suavitas praeferatur: quod vernâ Venere conceptum marcorem jam exuerint, novo pabulo refecti, partesque genitales rursus impleri, &,ut sic loquar, sororiari incipiant. δι, δὲ ἔχευς ἀρχόμενοι κυίσκεσθαι χεδὸν ἀγαθοὶ παντες authore Aristotele lib. S. histor. animal. cap. ult. Inclinante aestate caro eorum, fluctuum verbere multaque exercitatione solidior facta, coqui assarique magis assuescit, sed quae cruda minus tum placeat, quod imminuta pinguedine continuis per mare discursibus laudata suavitas fere concesserit. Quemadmodum &Galenus pisces, qui in mari puro versantur, pinguedinem aut minimam aut nullam habere reculit lib. de suce: bon. &vit, cap. 9. collatione scilicet factâ cum aliis ejusdem generis piscibus, qui ad ostia fluviorum, sinus orasque maris subsistunt. Distentis quoque foetura Harenpis toscida suavisque pinguedo, qua totum corpus diffluebat, in genituram absumitur: quin &quaesitissima illa gratia saporis aliquatenus perit, genitali succo quaquaversum diffundente qualitatem suam: ut hircire quosdam pisces, &ex his Maenam, scribat Aristotel. lib. 8.