# De harengo exercitatio medica 68

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/68

Et Grib. l. 2. collect. c. 58. §. de pilcib: cetaceis sale cond: Sale cenditi pisces communiter sunt ori grati, sed mali succi e stomacho aliam, leniuntque ac turbant alrum. Diphils quoque l. 3. Athenaei deipnosoph. p.m.120. salsamenta five è marinu piscibus fiant, sive è flurialibus, sive è palustribus, parum nutrire, exiguum succum praebere, aestuosa esse, ventriculum juvare, alvum ducare, appetentiam irritare docuit. Quò etiam de Harengis sallitu plerorumque medicorum testimonia collimant. De inveteratis ac jam flavescentibus nil dicam, quod in illis tenerrima pinguedo jam rancescat, muriaque delicatam carnem ambedat & dissolvat: cum vix annui Harengi muriâ asserventur, secus quàm credit Author de nat. rer. ceste Vincentio in specul: nat. lib. 18. de nat. rer. tap. 30, qui Harengos ultra quàm alios pisces in usum hominum durare existimavit. Omnes enim jam vetustescentes, ut penitus improbos, proscribendos censeo; nisi forte συπροφάγουs secreto stomachi vitio (verba Martialis sunt lib. 3. epigramm. 77.) tancor iste oblectet. Piscu nequam est nisi recens, ut huc Plauti Afinar.sc.3. act. I. verba commodem. Memini D. D. Georgium Horstium, felicis memoriae, ex lacteo & genitali succo Harengorum muriâ conditorum macerato, postea cocto in vine, asperso pipere, Zingibere, mace; sacchari modico, addito etiam butyro excogitasse Ostreas parare: cujus tamen sapor ad inimitabilem ostrearum suavitatem non accederet: Si quis vero ἀντιβαλλόμενον in Ostrearum penuria velit, recentium grandiorum Harengorum multo lacte praegnantes genitales meatus hyeme, antequam Venere contabescant & extenuentur, in frusta dissectos ferventi vino ac butyro immittet, & sale atque aromatibus ad modum ostrearum condiet: ita super craticula in Ostrearum testis servefacti gratiores sunt, infra tamen jucunditatem ostrearum. Elixus muriâ duratus Harengus stomache minus molestus erit, eliquata pariter salsilagine, quae coctione in aquam dulcem se magis ized by Google Digi magis diffundit. Editur cum simplici aceto, asperso, quibus libuerit, caepae minutissimè tritae modico. Alii sinapis embamma praeferunt, firmando stomacho, ne pinguedo eundem relaxet, ac molestos ructus cieat. Sic Xenocrates, ut testatur Oribasius lib. 2. collect. cap. 58. §. de salsament. fluviat. & palustr. Niloticos mures & Phagras, quoniam pinguissimi sint, elixos ex sinapi mandi jubet: quod, si major eorum copia sumatur, in ventriculo supernatent.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
