# De harengo exercitatio medica 69

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/69

Poma quoque minutissimen conscissa elixo Harengo, sed refrigerato, desuper addita, affuso aceto, peculiarem gratiam huic edulio praebent. Assus larengus muriaticus sole aut fumo subjectae scobis parum prius vaporatus, quo cutis caroque macerata modicè siccescat, elixo difficilius digeritur; quod etiam de recenti supra asserui, & seri ructus ex ventriculo confirmant: qui cum nidorosum, dum torretur, erudtet, evidentissimo argumento est, pristinam illam atque absolutissimam bonitatem piscis jam concedere, nec sanis & aegrotis promiscue commendari posse. Bibulis inter alia sitis irritamenta mirè gratus est, fervens appositus, ut suavior; praecipuè stomacho pridianam crapulâ adhuc marcescente: unde, quod de lucio pisce Ausonius, is quotidie Ferret fumosis olido nidore popinu, Ars quoque singularis adhibetur, ne lento calore torreatur, quod tenuiore cuticulâ (quae fortiore calore ocius contrahitur & occallescit eoque ingenitam bonitatem magis conservat) in subditas prunas pinguedo nimium extillet, caroque reddatur arida & exucca: hinc prunas latis copiosas cratibus subiiciunt; easque perpetuo flabellis suscitant (secus quàm in recentium Harengorum aliorumque piscium assaturâ fieri consuevit) quò subito effervescat, cum plenius torreri non postulet, sale fumoque aliquot dierum jam castigatus. Hinc tritum sermone proverbium apud Athenaeum lib. 3. deipnosoph. p. m. 119. τάριχος ἐπτὸς ἐυθὺς, ἀν ἰδῃ τὸ πῦρ. Assum salsamentum statim, ac ignem viderit. Praeterea τὸ πιῶτατὸν καὶ λιπαρὸν τάχιστα ὀπτᾶται testimonio Hippocratis lib. de carnibus p. n. 250, quod & luculento igne assari, contra vero τὰ λεπτὰ καὶ ἄναιμα lento calori admoveri, Ruffus apud Oribas. lib. 4. Collect. cap. 2. mandat. siditur ferè cum sinapi Harengus Assus, quod segniorem gustum excitet, ructusque ventriculi cohibeat, calens ab igne. Namque eodem Athenaeo authore lib. 3. deipnosoph. p. 121. θερμόι τε δἱ τάριχοι ἡδιονές ἔισιν. Unde & Antacaeum salsamentum pingue, prorsiis candidum, calens laudat appositum libro citato p. m. 118. Vinum asso Harengo superbibere multis familiare est, quod tum nimis ad palatum sapit: qui tamen multo consultius facerent, si cerevisiâ enatam sitim exstinguere tentarent: cum acrimonia salis vino diluta hepar pervadat, illudque inflammet.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
