# De harengo exercitatio medica 70

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/70

CAPUT XIII. De Harengis passis. Arengi quoque fumo passi populo frequentes in cibo toto anEno sunt: muriâ enim carnium (parcinae praeferunt, ut melioMris) aliquot horas macerati, dum oculorum color mutetur, hiß die Augen brechen / suspenduntur in caminis, fumoque intra paucos dies durantur, ut toto anno incorrupti permaneant. Primis mensibus, ut caeteri sic infumati pisces, gratiores: unde etiam aestate, ubi plerique pisces calore Venereque praegressâ affecti, populare sapiunt, admissi ad civium mensas; caeteroquin opsoniis pauperum relinquuntur. Cocti immersi prius aceto & butyro accipiuntur: alii sinapi & butyre roborando ventriculo condiunt; quo etiam fatuus eorum sapor emendetur, cum in his locis capti & siccati aridi fere sint, & sine pulpa. Ex his pinguiores crudi, instar Anglorum Sprot, appetuntur, soli aut cum acetariis. Meliores novelli, cum Salmonem gustu mentiantur: ubi vetustatem adeptae, tetrum ac rancidum sapiunt, nisi fames eos commendabiles faciat, tenerrimam pinguedine jam corruptâ & nidorosâ (ut loquitur interpres Actuarii lib. 2. cap. 4. pag. m. 25.) carneque longa die fumoque strigosa, aridâ, & pene ligneâ. Laudantur verô prae caeteris Harengi in Angliâ infumati, Englische Bucking/ quibus & palmam concedit Joh. Isacius Pontanus lib. I.discussion: histor. cap. 14. p. m. 74. Celebres etiam in vicinia urbis Enkhuisae capti fumoque durat, Belgis Strand-Bokken / Enthuiser Botken / ad salituram caeteroquin inepti.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
