Latin
CAPUT XIII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 74
Unproofread scanNot analysed yet
Carolus quintia Imperator tanti hoc inventum fecit, ut Biervlittum una cum sorore Mariâ, Hungariae Regini, adpellens, sepulchrum Bucheldii adierit, veneratusque fit, haud sine memoriâ ejus; tantique ad omnem posteritatem ab eo profecti beneficii celebratione, ut testantur Joh. Isacius Pontanus lib. 1 difquisit: histor. cap. 14. Ludovicus Guicciardinus in descriptione Flandriae. M. Zuerius Boxhorniu in apologia pro navigat: Holland adversus Heuterum P. Bertius, Gerbardus Mercator, uterque in descriptione Flandriae, Schoockim in Belgia suo fuederato, lib. 8. cap. 2. &alii. Nihil detraham viri meritis; illud confessum: salsuras piscium plurimis seculis fuisse cognitas, ipsorumque Harengorum condituram multò esse antiquiorem: quod Lubecenses aliique mercatores ex Vandaliru urbibus piscandis &saliendis Hareugis dudum ante in Scaniam quotannis concesserint; postea, vertente se hoc naturae munere ad Flandros, Beuckelium primum eos condiendi modum docuisse credo, non sine peculiari invento, quo commodius servari, atque ad dissita loca in eadis transsportari possent. Caeterum ut optimus vir gratam sui memoriam isto beneficio reliquit; ita in posteris non minus claret, quos virtutum atque eruditionis laude cumulatissimos habuit, cumprimis mundum illum literarum, Defiderium Erasmum Roterodamum, quem suae, iest, Boekeliorum familiae, asserit Grilielmis Boekesim loco jam citato, &,ne alios adducam, maximum Lubes: Reipub: &celeberrimum Medicum. Job. Henricum Meibomium, maternum genus ex eadem familiâ derivantem Quin hodie laudatae familix supremum decus tuetur Martinu Bockesim, liu, Ictus eximius &Reipublicae nostrae Consiliarius. Quos intimâ familiaritate cum habeam mihi conjunctissimos, plura in horum laudem afferre nec verecundia mea patitur, nec praesentis loci admittit ratio.