# De harengo exercitatio medica 83

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/83

Quod si hac in re accuratissimi scriptoris munus executus non fuerim, multaque adhuc relicta, alia dubitationum involucris implicita, aut minus verisimilia à me proposita videri possint; profiteor, haec inter caetera praxeos meae impedimenta paucis septimanis, operâ fere desultoriâ, à meliteris consignata; Harengum quoque profundo maris à natura mersum non potuisse in exactam contemplationem vocari; ut confessa rei obscuritas erroris veniam mereatur: cum alias emendatißimi viri esse sciam, ut divinis Ausonii verbis epist. ad Gratian. Imp. tem finiam, poenitenda non facere. Feliciter valete Proceres Amplißimi, &, cum in vestrâ incolumitate salus Civitatis nostrae secundùm Deum reclinare videatur, Rempublicam statuminate quàm diutissime! VIDigi VIRO

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
