Latin
CAPUT. II
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 9
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim Thrissa est, aut e Thrissarum genere, ut arbitrantur Caspar Hoffmannus l. 5. instit. med. c. 22. Hadr. Junius in Nomenclatore, Rondelei. l. 7. de piscib. c. 16. viri eximii &doctissimi. Thrissa enim inter Nilotices pisces refertur ab Athenaeo l. 7. Deipn. p. 312. &quae ex mari in flumina traiiciat Oribas. l. 2. coll. c. 48. Et Dorion in piscibus fluviatilibus Thrissa meminit apud Athenaeum lib. citato p. 328. Quo loco Thrissae ἀχυρώδεις, καὶ ἀλιπεῖς, καὶ ἄχυλοι, spinosae, aridae &exuccae, Hicesio dicuntur; injuriâ inexpiabili, si quis id de Harengo, lautissimo &maximè conditaneo pisce, (ut qui omnes notas referat requisitas à Gal. 3. alim. 41. in salsuris, cum asserere velit. Thrissis Thrissae aridiores muriâ servari nequeant,) etiam, seu Alosis, spinae multo asperiores ventrem firmant, Harengis minus asperae: quam ob causam si paulo diutius asserventur, disrupto ventre intestina procidunt, Sed &spinae in his tenuiores &inter edendum minus molestae, in illis multo magis infesta authore Ulysse Aldrovando lib. 2. de piscibus cap. 10. Quo signo etiam Harengos à Thrattu &Alosis parvis Rondeletius loco adducto distinguit: quas Romae, Massiliae &Venetiis, Harengis &Sardinis adeo similes esse scribit, ut eas pro Harengis facile accipiant etiam Galli, quibus tamen Harengus notus. Qua formae similitudine deceptum Bellonium Aldrovandus autumat, qui in mediterraneo mari Hareuges nasci, seque Romae vidisse in foro asserit. Praeterea Thrissas locum non mutare ex Aristotele Athenaeus narrat: quod nec Harengo competit, qui immenso tractu maris latè vagatur, totamque Britanniam circumnavigare dicitut Camdene. Schoockio &aliis. Idem Athenaens Aristoteli lib. 5. hist. animal. &πρὶτῶν ζωικων libro Thrissam Orchestridem vocari scribit, quod saltatione &cantu gaudeat, eoque audito exiliat è mari: quemadmodum &Thrissas Aegyptias ad cantum &testarum crepitum saltantes capi memorat Aelianus lib. 6. de animal. cap. 32. quod ut de Harengis non compertum, qui suâ sponte innumeri glomerantur; ita Thrissas, Alosas Ausonii, aut si mavis Trichides aut Trichias, nostris Roht Augen /aut Bieyer &Blicker dictos, Alburnos Ausenio, in mediis cantibus caelo tranquillo subsilientes &ludentes observare licet. Quos pisces ἐπεὶ θριξιν ὅμοια ἔχουσιν ὁ σα ita dictos ait (omment. Aristoph: in Acharn: &Jul. Pollux lib. 2. ἀπὸ μὲν τι τῶν τρίχων τριχίας ἰχθύες. tχθύss. Firmat Casaubon. animadvers. in Athen. l. 7. cap. 24. aut quod sint spinosi e per imprudentiam deglutiti penè strangulent. Nec Chalcis Aristotelis lib. 8. histor. animal. 22. quam aericam Theodarus Gaza à squamarum argenteo ferrique splendentis colore interpretatur, Harengus est, ut opinantur Ulysses Aldrocandiu loco citato Camdenus in Britannia pag. 586. P. Bellonius de la nature et diversite des poissoni lib. I. Chap. 14. Schoockius lib. 8. Belg. foeder. cap. 2. Illa enim loco Aristotelu relato inter fluviatiles pisces allegatur.