Latin
pr.27 to pr.44
Paul, the Apostle, Saint, Epigramma pr.27-44
Unproofread scanNot analysed yet
sed si mecum uis confabulari, te in Thesbonis 4) domum ducam. erat autem prope coenobium hospitium, in quod advenae deuertebantur. iam fingitur Salmonem cum uiro illo intrasse Thesbonis aedes ibique benigne exceptos mutuis frui sermonibus hospite et ipso adsidente. atque interrogatus a monacho Salmo, qui sit rerum status in ea urbe, qua nunc patria utatur, postquam clades a barbaris acceptas descripsit, negat calamitate illa ciuium mores emendatos esse, sed in animis eorum eadem quae ante dominari adfirmat vitia atque accuratius exponit de uirorum moribus omni modo corruptis. qua oratione finita Thesbon subicit, etsi dolendus sit is rerum status, tamen rem tolerabiliorem esse, dummodo ne feminae eadem labe sint inquinatae; nam longe maius malum esse feminarum quam uirorum uitam perditam. cui respondet Salmo ita, ut morum corruptelam in feminis etiam grauiorem esse dicat atque acerrime in eas inuehatur, iam postquam is querendi finem fecit, monachus dubium esse negat, quin in urbe illa multi quoque boni sint deoque addicti. quod dum concedit Salmo, id unum in tanta miseria solacium esse contendit. simul ea re missa quaerit ex monacho, quae fuerit eius uita inde ab eo tempore, quo ipse coenobio relicto ad Tecum fluuium abiisset. tum is: libenter, inquit, satisfacerem tuae voluntati ac de beata qua usus sum vita exponerem, nisi iam adpetiisset uespera, quae nos monet, ut templum ingrediamur et cum piorum coetu deo preces offeramus. ita sermo abruptus in crastinum diem «differtur. Compositum est hoc carmen ea aetate, qua Gallia meridionalis a Uandalis et Alanis uastabatur. hi enim diserte in u. 19 commemorantur. quam gentem autem poeta in u. 18 Sarmatarum nomine significare uoluerit, obscurum est; nam Wernsdorfio Gothos intellegendos esse statuenti nemo puto fidem habebit. immo cogitandum esse uidetur de gentibus quibus- .