# Epigramma pr.45-59

Paul the Apostle, Saint, Epigramma, pr.45 to pr.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/pr.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-the-apostle-saint/epigramma/pr.45

dam, quae se Alanis adiunxerant. has igitur Sarmatas uocat poeta, qui ignorabat certe hoc nomen ad Alanos etiam pertinere. ex terris ad septemtrionem spectantibus descendisse illas gentes omnes indicatur uoce Riphaei in uersu 94 mutilato, quem Gagneius uerbis arcus Alani non male expleuit. iam si ea, quae leguntur uu. 20 sqq., accuratius inspexeris, mihi puto adsentieris statuenti eo tempore non continuum bellum fuisse, sed pacis quaedam interualla etsi incerta atque ambigua. nam dicitur Gallos tum in reficienda quantum id fieri poterat pristina fortuna occupatos fuisse. quae cum ita sint, hoc carmen scriptum esse suspicor initio anni CCCCVIII, quo Constantinus Germanorum impetu represso Galliae si non pacem, at pacis quandam umbram reddidit.l) ceterum si qua similitudo intercedit inter Paulini carmen et illud de prouidentia diuina, quod falso Prospero Aquitano adscribitur, id eo explicandum est, quod poetae in similibus rebus describendis, etsi non pendent alii ex aliis, tamen similibus coloribus utuntur. nihil igitur inde efficitur, quo eum, qui carmen de prouidentia diuina composuit, 1) Paulini epigramma ante oculos habuisse comprobetur. nam similes colores eis quoque locis, quibus Saluianus in libris de gubernatione dei clades a barbaris illatas descripsit,2) haud raro deprehenduntur. Quod si rogas, quis fuerit Paulinus, unam tantum eamque satis incertam tibi proponere licet coniecturam. commemorari enim in Idacii chronico c. XXV Paulinum Baeterrarum episcopum, quem anno fere CCCC electum post uiginti fere annos uita excessisse probabiliter statui potest,3) per litteras me edocuit Petschenig. hunc Paulinum epistulam scripsisse, in qua multa signa effecta terrifica in ciuitate Baeterris enarrauerit, refert Idacius. sed quam infirmo nitatur fundamento haec coniectura, bene intellego. Fuit autem is, qui hoc carmen conscripsit, litterarum studiis excultus atque expolitus neque carebat arte in poemate componendo uersibusque pangendis.

---

Paul, the Apostle, Saint, Epigramma, ed. Karl Schenkl, Michael Petschenig, Robinson Ellis, Georg Brandes. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0222a/stoa001/stoa0222a.stoa001.opp-lat1.xml.
