Latin
pr.60 to pr.63
Paul, the Apostle, Saint, Epigramma pr.60-63
Unproofread scanNot analysed yet
adde quod naturalis quaedam elucet in oratione elegantia ab omni fuco inanique uerborum strepitu aliena. cum autem inuehitur in aetatis suae uitia, tum altius adsurgit ac tamquam rapido Summe uerborum grauissimorum fertur. denique numquam ad seruilem antiquorum poetarum imitationem descendit, sed quamquam hic illic quaedam Lucretii et Uergilii in usum suum conuertit, tamen id magis morem, qui tum erat, secutus orationis exornandae causa quam quia ingenium eum deficiebat, fecisse uidetur. siue igitur res, quae in hoc carmine narrantur, siue id ipsum spectas, certe haud infimum ei inter aetatis illius poemata locum tribuendum esse adparet. 4)