# Paulini Nolensis Poemata 1.1-8

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.1-1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.1

POEMA PRIMUM.
Dum adhuc degeret in seculo Paulinus, Gestidio volucres mittit.
PAULINUS domino merito suspiciendo GESTIDIO.
Injuria quidem est patrifamilias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid colloquendi, et aliquod sermoni huic obsequium viderer adjungere, pauculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi: quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. Sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas, nec odiosa garrulitas.
Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,
Quas latitans silicis sub tegmine callidus auceps,
Dum simili mentitur aves fallitque susurro,
Agmina viscatis suspendit credula virgis.
Tunc referens tenuem non parvo munere praedam,
Digerit aucupium tabulis, et primus opimis
Ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae,
Ut minus offendat macies; praelata saginae
Gratia praeventos pingui juvat alite visus.
POEMA II.
In seculo adhuc agens eidem Gestidio mittit ostrea.
Pauperis ut placeat carum tibi munus amici,
Munera ne reputes, quae mittis ditia nobis.
Nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis,
Quos tibi vicinum locupleti gurgite littus
Suppeditat, mira specie formaque diremptos.
At mihi vix alto vada per saxosa profundo
Rarus in obscura generatur sphondylus alga.
Hinc te participans, bis quinque et bis tibi ternas
Transmisi aequoreo redolentes nectare testas,
Quas viscus praedulce replet bicolore medulla.
Oro libens sumas; nec vilia dedigneris,
Quae sunt parva modo, magno metitus amore.
POEMATIS III FRAGMENTUM.
De regibus ex Suetonio collectis.
Europamque, Asiamque duo vel maxima terrae
Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
Europae adjunctam, possit cum tertia dici,
Regnatas multis, quos fama oblitterat, et quos
Barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina Regum,
Quique mages docuit mysteria vana Nechepsus;

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
