# Paulini Nolensis Poemata 1.101-141

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.101-1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.101

Ignosce amanti, si geram quod expedit:
Gratare, si vivam ut libet.
Defore me patriis tota trieteride terris,
Atque alium legisse vagis erroribus orbem,
Culta prius vestrae oblitum consortia vitae
Increpitas sanctis mota pietate querelis.
Amplector patrio venerandos pectore motus,
Et mihi gratandas salvis affectibus iras.
Sed reditum inde meum genitor te poscere mallem
Unde dari possit. Revocandum me tibi credam,
Cum steriles fundas non ad divina precatus,
Castalidis supplex averso Numine Musis?
Non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
Quod datur, in nihilum (sine Numine nomina Musas
Surda vocas, et nulla rogas) levis auferet aura,
Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent,
Nec penetrant superi stellantem Regis in aulam.
Si tibi cura mei reditus, illum aspice, et ora,
Qui tonitru summi quatit ignea culmina coeli,
Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet,
Quique satis coelo soles largitur, et imbres,
Qui super omne quod est, vel in omnia totus ubique
Omnibus infusus rebus regit omnia Christus,
Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra
Et loca disponit; quod si contraria votis
Constituat nostris, prece deflectendus in illa est
Quae volumus: quid me accusas? Si displicet actus
Quem gero agente Deo, prius est si fas reus autor
Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus.
Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,
Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo
Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar,
Et perversus eram, falsi caligine cernens,
Stulta Dei sapiens, et mortis pabula vivens.
Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc,
Agnosci datur, a summo Genitore novari,
Quod non more meo geritur; non arbitror, istis
Confessus dicar mutatae in prava notandum
Errorem mentis, quoniam sim sponte professus,
Me non mente mea vitam mutasse priorem.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
