# Paulini Nolensis Poemata 1.13-12

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.13-1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.13

Non haec iniquos prosequetur gloria,
Sed ut favillam pulveris ventus rapit,
Sic ira iniquos verret a vultu Dei.
Idcirco tali dividentur ordine
Hominum per orbem dissipatorum greges,
Ut judicandi non resurgant impii,
Qui denegarunt debitum cultum Deo,
Sed puniendi: nam suum crimen videns,
Non indigebit quaestione detegi,
Quoniam imminentem praeferent mortis notam,
Signum salutis non gerentes frontibus.
Peccator autem, non et impius tamen,
Quae magna turba est, non resurget gloriae,
Verum resurget deputanda examini.
Nec enim sedere cum piis judex potest,
Causas suorum redditurus actuum,
Varieque gestis aut probandus, aut reus.
Sine lege passim legis ignari cadent,
In lege lapsus, lege judicabitur.
Opus per omne curret ignis arbiter,
Quod non cremarit flamma, sed probaverit,
Illud perrenni praemio pensabitur.
Qui concremanda gesserit, damnum feret,
Sed ipse salvus evolabit ignibus.
Tamen subusti corporis signis miser
Vitam tenebit, non tenebit gloriam:
Quia carne victus, mente non versus tamen,
Etsi negarit debitam legi fidem,
Per multa saepe devolutus crimina:
Tamen fidei nomen aeternum gerens,
Numquam salutis exsulabit finibus.
Idcirco cuncti nunc in isto seculo,
Dum currit aetas, et dies aevi patet,
Rectas agamus semitas firmo pede,
Nec deferamur lubrico latae viae,
Praestat per arctum dimicantes tramitem
Laboriosis introire nisibus.
Vias bonorum laetus agnoscit Deus,
At impiorum pronum iter delebitur.
POEMA VIII.
PARAPHRASIS PSALMI II.
Cur gentes fremuere, et inania cur meditati
Sunt populi? Adstiterunt proceres cum regibus acti
Adversum Dominum et Christum, vesana ferentes.
Vincula rumpamus, juga discutiamus eorum:
Qui manet aeterno totis moderamine coelis,
Irridebit eos, justaque loquetur in ira,
Terribilique minas verbo turbabit iniquos.
Ast ego Rex ab eo parili ditione creatus,
Praeceptum Domini super almum praedico Sion.
Ipse ad me Dominus, Meus, inquit, filius es tu,
Teque hodie genui. Pete: sis mihi gentibus heres,
Et tua fundatur totis possessio terris.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
