# Paulini Nolensis Poemata 1.137-178

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.137-1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.137

Sola Dei natura Deus: quod Filius, et quod
Spiritus, et Pater est: sed Filius ex Patre natus,
Spiritus ex Patre procedens. Nihil hic habet ulla
Commune, aut simile in rebus natura creatis.
Ast Carthago potens Cypriano martyre floret,
Cujus et ore simul profusi, et sanguine fontes
Fecundaverunt Libyae sitientis arenas.
Nec procul inde Uticam collatis Candida Massa
Martyribus magno venerandae caedis acervo
Extulit; unus enim benedicti cespitis agger
Corpora multa tegens alte caput extulit arvis,
Et meritis altos testatur monte sepulcri.
Inde Deo dudum jam fertilis Africa Christo
Multiplicat largas tanto de semine fruges,
Et parit egregios verboque, fideque magistros.
Nec minor Occiduis effulsit gratia terris.
Ambrosius Latio, Vincentius exstat Iberis.
Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit.
Multaque praeterea per easdem largiter oras
Semina sanctorum positis diffusa sepulcris
Illustrant totum superis virtutibus orbem,
Et toto antiquum detrudunt orbe draconem,
Qui genus humanum per nomina mille deorum,
Quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit
Ipse, suisque dedit coluber, quibus arte nocendi
Princeps in vacuo tetrum gerit aere regnum,
Daemonibusque caput nobis inimicus oberrat.
Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore
Felicis meruit muniri Nola sepulcro,
Purgarique simul, quia caecis mixta ruinis
Orbis, et ipsa simul moriens in nocte jacebat
Saxicolis polluta diu cultoribus, in qua
Prostibulum Veneris simul, et dementia Bacchi
Numina erant miseris, foedoque nefaria ritu
Sacra celebrabat sociata libido furori.
Et quis erat vitae locus hic, ubi nec pudor usquam,
Nec metus ullus erat? Quis enim peccare timeret,
Hic ubi sanguineus furor, atque incesta libido
Relligionis erant, et erat pro numine crimen
His qui crediderant esse ullum in crimine numen?
Atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor,
Qui Veneris sacris pollutius incaluisset.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
