# Paulini Nolensis Poemata 1.139-181

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.139-1.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.139

Ast illum placido scandentem celsa volatu,
Et casto assumtum de corpore, laeta piorum
Turba per aethereas susceperat obvia nubes;
Angelicique chori septemplicis agmina coeli,
Totis, qua coelum patet, occurrentia portis,
Regis in adspectum, summique parentis ad ora,
Sidereo volucrem laeti vexere triumpho.
Tu nivea sacrum caput ornavere corona:
Sed tamen et roseam Pater addidit indice Christo,
Purpureoque habitu niveos duplicavit amictus;
Quod meritis utrumque decus. Nam lucida sumsit
Serta, quasi placido translatus in aethera leto
Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum
Qui confessor obit. Tenet ergo et praemia passi,
Quod promta virtute fuit; nec pacis honore
Ornatuque caret, quia non congressus obivit.
Facta igitur rata justa pium texere sepulcro
Funus; at in sanctis divinitus insita membris
Gratia non potuit cum carne morique tegique:
Illico sed positis ex ossibus ecce micat lux,
Quae medicis opibus meriti dare signa potentis
Hactenus ex illo non umquam tempore parcit.
Et toto, quo mundus erit, fulgebit in aevo
Lux eadem, sancti cineris per secula custos.
Martyris haec functi vitam probat; et bona Christi
Ad tumulum Felicis agens, diffundit in omnes
Felicis late terras mirabile nomen.
Dignatam tanto prae cunctis urbibus unam
Hospite nobilitat Nolam; quam gratia Christi
Felicis meritis ita dilatavit, ut aucta
Civibus ecce novis; et moenibus hic etiam urbs sit
Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saevo
(Relligio quo crimen erat) minitante profano
Struxerat anguste, gladios trepida inter et ignes
Plebs Domini, ut seris antiqua minoribus aetas
Tradidit, ingentem parvo sub culmine lucem
Clauserat; et tanti tantum sacer angulus olim
Depositi possessor erat, qui lucis opertae
Conscius, ut quidam fons aedibus exstitit amplis,
Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis,
Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulcri
Atria diffundens, quarum fastigia longe
Adspectata instar magnae dant visibus urbis.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
