Latin
Lines 1.149-1.216
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.149-216
Not analysed yet
Namque Niceta fugitivus aeque est;
Quod semel fecit patriarcha, semper
Hic facit, mundo fugiens ad alti
Moenia coeli:
Et gradus illos, quibus ille vidit
Angelos versa vice commeantes,
Iste contendit superante nubes
Scandere vita:
Per crucis scalas properans in astra
Qua Deus nitens ad humum coruscis
E thronis spectat varios labores,
Bellaque mentis.
Tuque, Niceta, bene nominatus
Corporis victor, velut ille dictus
Israel, summum quia vidit alto
Corde satorem,
Unde Nicetes meus approbatur
Israelites sine fraude verus,
Qui Deum cernit solidae fidei
Lumine Christum.
Hic Deus noster, via nostra semper,
Sit comes nobis, sit et antecessor:
Semitis lumen, pedibusque nostris
Sermo lucerna.
Qua per obscuri vada caeca secli,
Luminis veri face dirigamur,
Donec optatos liceat salutis
Tangere portus,
Quos modo undosum petimus per aequor,
Dum vagae mentis fluitamus aestu:
Terreo, tamquam fragili carina,
Corpore vecti.
Sed gubernaclo crucis hanc regente
Nunc ratem, in nobis pia vela cordis
Pandimus, Christo referente littus
Flamine dextro.
Ergo dux idem modo prosequatur
Te via, qua nunc properas revertens
Ire Niceta, patrioque reddat
Limine tutum.
Sed freto emenso superest viarum
Rursus in terra labor, ut veharis
Usque felices, quibus es sacerdos
Praestitus oras.
Tu Philippaeos Macedum per agros
Per Tomitanam gradieris urbem,
Ibis et Scupos patriae propinquos
Dardanus hospes.
O quibus jam tunc resonabit illa
Gaudiis tellus ubi tu rigentes
Edoces Christo fera colla miti
Subdere gentes!
Quaque Riphaeis Boreas in oris
Alligat densis fluvios pruinis,
Hic gelu mentes rigidas superno
Igne resolves.
Nam simul terris animisque duri,
Et sua Bessi nive duriores,
Nunc oves facti duce te gregantur
Pacis in aulam.
Quasque cervices dare servituti,
Semper a bello indomiti negarunt,
Nunc jugo veri domini subactas
Sternere gaudent.
Nunc magis dives pretio laboris
Bessus exsultat: quod humi manuque
Ante quaerebat, modo mente coelo
Colligit aurum.