Latin
Lines 1.152-1.197
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.152-197
Not analysed yet
Est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim
Jam mihi mutari grata vice tristia laetis,
Atque ipsas animo jam prosperiora tuenti
Infractis coepisse malis dulcescere poenas,
Ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia venit,
Qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus
Limina Felicis misero veneranda liceret.
Nam mihi si nullus, vel si levis iste fuisset
Casus, ut arreptum possem pertendere cursum,
Tunc magis infelix de prosperitate fuissem:
Mansisset mihi culpa nocens, neque vulnus adactum
Intus in ossa animae sensissem carne rebelli,
Occultasset enim meriti discrimen iniqui
Corporis illaesi vigor, et vinxisset inertem
Mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset.
Ergo potens medice in Domini tu nomine Christi,
Felix, jam satis hoc tibi sit, Dominoque potenti,
Quod non ira mihi, pietas sed amica saluti
Supplicium peperit, devincto ut corpore culpa
Solveret: ecce malum servum, refugamque voracem
Jure retraxisti, injectis pro crimine vinclis.
Debitor infelix teneor, constringor, aduror,
Propositus cunctis divini forma timoris.
Mentibus haec omnes trepidis attendite, quae nunc
Me miserum reliquis documento ferre videtis.
Numquid enim hoc errore carent aliqui? Sed in uno
Exemplum fieri placuit, quo sit mea poena
In praejudicium quibus emendatio non est.
Sed jam parce tuo misero, precor, optime Felix,
Parce libens, succurre favens: dolor ultimus urget
Clamosas iterare preces: festinus adesto,
Ne mors praeveniat medicum festina morantem.
Sed scio, quod Domini manus haec, quae verberat, et quae
Parcet more suo: mihi tantum tu modo fesso,
Jamque fatiscenti propera laxare catenam,
Quam tu, sancte, vides, ego sentio: sicut operto
Clam tacitus vinclo fugitivi membra ligasti,
Sic invisibili medicina solve reversum.
Talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis
Felicis sancti, lambensque per oscula tergit,
Attonitis illum pia turba et cernit, et audit
Coetibus: ipse jacens etiam nunc erigitur spe,
Increpitatque moras omnes, et tarda suorum
Obsequia, afferri porcum, totasque jubet mox
Pauperibus reddi partes, sibi vivere tantum
Concedi petit atque inopum saturamine pasci.