# Paulini Nolensis Poemata 1.153-197

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.153-1.197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.153

Quid juvat ergo pium tanta quod mole furoris
Felicem vesane petis? manet intus operto
Mens invicta Deo; nec jam tibi sola resistit
Terreni natura hominis; Deus ipse repugnat
Quem petis, atque tuis serpens antique venenis
Ipse offert se per famulorum corpora Christus,
Teque tuis nectens laqueis, in caede suorum
Sternit, per mortis speciem de morte triumphans.
Sed fera corda suus stimulis furialibus error
Sanguinea flagrare siti, sanctumque cruorem
Urgebat, veluti sceleris deposcere palmam.
Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores,
Intentosque piis expavit civibus enses,
Quaeritur excussa Felix venerandus in urbe.
Nec refugit, celso jam spirans sidera flatu,
Et tacitis acuens stimulis in praelia mentem,
Impavidus trepidum sorvabat pastor ovile,
Exemplo Domini, promptus dare pro grege vitam.
Ergo alacer saevos perstat quasi murus in hostes;
Et canis, florente fide, revirescit in annis,
Totus in astra animo, Christi memor, immemor aevi,
Corde Deum gestans, et plenus pectora Christo.
Nec jam se capit ipse; sacer majorque videri,
Sidereumque oculis et honorem fulgere vultu.
Illicet arripitur gaudens; saevisque furentum
Protrahitur manibus, sed (qui mos hostis iniqui,
Cui potior labor est animas quam corpora nostra
Perdere), dilatum gladio terroribus ante
Tentat, et in mortem surgit gradibus poenarum.
Primus supplicii de carcere texitur ordo.
Ferrea junguntur tenebrosis vincula claustris;
Stat manibus colloque chalybs, nervoque rigescunt
Diducente pedes: sternuntur fragmina testae,
Arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
Nec requie tamen est vacuus, nec luminis expers
Confessor, cui jam sociatus in omnia Christus
Compatitur, virides gravior cui poena coronas
Multiplicat; spatiante polum qui mente peragrat.
Seque ipsum, vincto quamvis in corpore, liber
Spiritus antevolat summi in penetralia Christi,
Praemeditante anima certis sua praemia votis.
Ergo beata sacris Felicem passio poenis
Urgebat gravibus vinclis et carcere caeco:
Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
Tantas a Christo recipit patientia palmas.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
