# Paulini Nolensis Poemata 1.17-65

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.17-1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.17

Non genito ex Genitore Deus, qui fraude superbi
Offensus populi gentes in regna vocavit:
Stirpis adoptivae meliore propage colendus.
Cernere quem licuit proavis: quo Numine viso,
Et Patrem vidisse datum, contagia nostra
Qui tulit, et diri passus ludibria lethi,
Esse iter aeternae docuit remeabile vitae.
Nec solam remeare animam, sed corpore toto
Coelestes intrare plagas, et inane sepulcri
Arcanum vacuis adopertum linquere terris.
Nate Patris summi, nostroque salutifer aevo:
Virtutes patrias Genitor cui tradidit omnes,
Nil ex invidia retinens, plenusque datorum,
Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures.
Da Pater invictam contra omnia crimina mentem
Vipereumque nefas nocituri averte veneni:
Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam,
Deceptumque adjunxit Adam. Nos sera nepotum
Semina, veridicis aetas praedicta prophetis
Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande viam, qua me post vincula corporis aegri
In sublime feram: puri qua lactea coeli
Semita ventosae superat vaga lumina lunae:
Qua proceres abiere pii, quaque integer olim
Raptus quadrijugo penetrat super aethera curru
Elias, et solido cum corpore praevius Enoch.
Da, Pater, aeterni speratam luminis auram,
Si lapides non juro deos, unumque verendi
Suspiciens altare sacri, libamina vitae
Intemerata fero: si te Dominique Deique
Unigeni cognosco Patrem, mixtumque duobus
Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.
Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga,
Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
Quaero: nec arcanis numen conjecto sub extis.
Si scelere abstineo, errori ipse obnoxius: et si
Opto magis, quam fido, bonus purusque probari,
Confessam dignare animam: si membra caduca
Exsecror, et tacitum si poenitet, altaque sensus
Formido excruciat, tormentaque sera gehennae
Anticipat, patiturque suos mens saucia manes.
Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu:
Nil metuam, cupiamque nihil: satis hoc rear esse,
Quod satis est: nil turpe velim, nec causa pudoris
Sim mihi: nec faciam cuiquam, quae tempore eodem
Nolim facta mihi: nec vero crimine laedar,
Nec maculer dubio: paulum distare videtur
Suspectus, vereque reus. Male posse facultas
Nulla sit, et bene posse adsit tranquilla potestas.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
