Latin
Lines 1.175-1.218
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.175-218
Not analysed yet
Se posuisse domi credens, ita semper abibat,
Ponendae memor, et positae mox immemor escae.
O mulier benedicta Deo, velut una volucrum,
Quae quondam mundo abductum pavere prophetam.
Tu quoque secreto pavisti martyra tecto,
Sicut avis Domino parens, et nescia sancti,
Conscia servitii: quid gesseris, et cui tandem
Servieris, gaudens illo sub tempore nosces,
Cum Deus ipse suo pro confessore coronam
Justitiae Christus reddet tibi, tunc tua Felix
Ipse tibi referet sub judice prandia Christo,
Quae Deus ad dulces sacrati martyris usus
Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas,
Angelica per inane manu pendente propheta
Misit jejuno rabida inter monstra prophetae;
Non fera monstra, fides quia vicerat alma leones,
Sanctaque frenabant avidos jejunia rictus.
Sex illum totos perhibent ex ordine menses
Expertem coetus hominum vixisse sub illa
Culminis obscuri simul angustique latebra,
Nil opis humanae indiguum, solamine Christi
Semper abundantem: qui tempore fertur in illo
Saepe illum sermone suo dignatus adisse:
Saepe sua pavisse manu, coeloque dedisse
Pocula, non pluvialis aquae; quam nubila passim
Omnibus effundunt; sed quem specialiter uni
Gratia Felici mittebat ab aethere rorem,
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas,
Et puteum quoque siccarat, qui parta latenti
Pocula praebuerat. Sed ne sitis ureret illum
Carnea, qui Christum sitiendo, ferebat et istam
Corporis afflicti poenam, delata sereno
Inque globum tenuis nubes collecta, per arctum
Impluvii, dulcem sitientis in ora liquorem
Infudit, quasi pressa manu; coeloque vocandum,
Velleris aetherei succo lactante refecit.
Quid mirum, si nunc terrena labe solutum
Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat
Spiritus; et cui panis erat, Verbum Deus ipse
Coelestum panis, quo vescitur angelus omnis?
Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses,
Felicemque Deus monuit prodire latebra,
Qui dudum placidas mundi clamoribus aures
Struxerat, humanis ducens oblivia rebus.