Latin
Lines 1.179-1.224
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.179-224
Not analysed yet
Plenus et ille Deo, reliquisque beatior esset,
Qui magis infuso sibi daemone saevius in se
Desipiens, propriisque litans furialia sacra
Vulneribus sanam meruisset perdere mentem.
O caecis mens digna animis, et numina digna
Aversis servire Deo. Venus, et nemus illis
Sit Deus: ebrietas demens, amor impius illos
Sanctificent: abscissa colant, miserique pudorem
Erroris foedi Matris mysteria dicant.
Digna fides illis, quibus almo in lumine veri,
Legibus et castis, et magno nomine Christi
Nulla fides, et nullus amor, ideoque nec ullum
Indignae pretium vitae est in sanguine Christi.
Sit Deus his venter, vel cetera gaudia carnis,
Queis Deus ipse Deus non est, quibus in cruce Christi
Gloria nulla subest, quia non dignatur adire
Degeneres animos virtus crucis. Inde beatis
Felix, ut reliqui diverso martyres orbe,
Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista:
Nec modo Nolanis, sed et omnibus, a quibus idem
Imploratus erit, dabit isto jure salutem,
Si crucis alma fides in pectore supplicis adsit.
Ista fides genus humanum curatque, piatque:
Haec ubi defuerit medicina, morabitur illic
Omne mali regnum, nec in illo desinet umquam
Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus,
In quo defuerit Christi pudor, et crucis ardor.
Ignis enim divinus inest, ubi vis crucis intus
Ardescente fide cruciat male conscia corda,
Vivificatque animam vitiis in carne peremptis.
Hostibus his obtrita diu, corruptaque tantis
Pestibus ingentem poscebat Nola medelam.
Atque ideo pensante Deo discrimen, opemque
Felicem accepit medicum, qui vinceret omnem
Quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris
Perniciem, et meriti virtute potentior alti
Vulneribus ductum super ulcera putria callum
Scinderet, ut saniem suffusa labe coactam
Exprimeret sinibus ruptis, ac deinde lacunam
Vulneris expleret plana cute ducta cicatrix.
Ergo ubi Nolanis Felix, ut stella tenebris,
Fulsit ab ore Dei veniens, verbumque medendi
Ore gerens tamquam venturo sole serenus
In matutino laetum jubar exserit ortu
Phosphorus, occiduisque novus praefulget in astris
Nuncius instantis cessura nocte diei.