# Paulini Nolensis Poemata 1.182-234

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.182-1.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.182

Quae tamen, ampla licet, vincuntur culmina turbis;
Quod crescente fide, superundat gratia Christi,
Quae populis medico Felicem munere praestat
Vivere. Qui perstans etiam post corporis aevum
Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti
Corporis in tumulo non obsita pulvere mortis,
Arcano aeternae sed praedita semine vitae,
Vivificum spirant animae victricis odorem;
Quo medicina potens datur exorantibus aegris.
Quanta resurgentes virtus et gloria cinget,
Conjectare licet, cum gratia tanta sepultos
Ambiat; et quanto rediviva decore micabunt
Corpora, in obscuris cum sit lux tanta favillis?
Quid nobis minimis horum praestare coronae
Sufficient, quorum, et cineres dant commoda vivis?
Cernere saepe juvat variis spectacula formis
Mira salutantum, et sibi quaeque accommoda votis
Poscentum; videas etiam de rure colonos
Non solum gremio sua pignora ferre paterno,
Sed pecora aegra manu saepe introducere secum,
Et Sancto quasi conspicuo mandare licenter.
Moxque datam sua confisos ad vota medelam
Experto gaudere Deo, et jam credere sana,
Et vere plerumque brevi sanata sub ipso
Limine laeta suis jumenta reducere tectis.
Sed quia prolixum et vacuum percurrere cuncta,
Quanta gerit Felix miracula nomine Christi,
Unum de multis opus admirabile promam
Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta,
Quae virtus eadem gessit, distantia causis.
Pandite corda, precor, brevis est injuria vobis,
Dum paucis magnum exiguisque opus eloquor orsis.
Et memores viduae primo sermone relatae,
Quam Deus e pretio mentis, non munere cernens,
Antetulit multum mittentibus, omnia dantem:
Me quoque ferte levi dicentem magna relatu.
Et mea namque illis sunt aemula verba minutis,
Queis pretium pietas pervilibus aurea fecit.
Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu
Rusticus, e geminis angustam bubus alebat
Pauperiem mercede jugi; nunc subdere plaustris
Suetus eos, oneri pacta regione vehendo,
Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis
Paupertatis habens reditum; spes anxia resque
Tota inopi par illud erat. Non carior illi
Progenies, aut ipse sibi: sed pignora et ipsos
Ducebat; neque cura minor saturare juvencos,
Quam dulces natos educere; parcior immo
Natis, quam pecori caro; non gramine vili
Illos, aut sterili palea, sed tegmine aprico
Algidus, et de farre sibi natisque negato
Esuriens pascebat, egens sibi, dives in illis,
Quorum fecundus labor exsaturabat egentem.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
