# Paulini Nolensis Poemata 1.187-230

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.187-1.230. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.187

Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem,
Et laus hic contemta redit mihi judice Christo.
Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas,
Vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
Mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux.
Nec mihi nunc patrii est (ut vis) oblivio coeli,
Qui summum suspecto Patrem, quem qui colit unum,
Hic vere memor est coeli. Crede ergo, pater, nos
Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes,
Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum
Testantur mores hominum: nec enim impia summum
Gens poterit novisse Deum; sint multa locorum,
Multa hominum studiis inculta, expertia legum,
Quae regio agresti ritu caret? Aut quid honestis
Improbitas aliena nocet? Quid tu mihi vastos
Vasconiae saltus, et ninguida Pyrenaei
Objicis hospitia, in primo quasi limine fixus
Hispanae regionis agam, nec sit locus usquam
Rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem
Usque patet mersos spectans Hispania soles?
Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum:
Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,
Inter quos habui socia feritate, colonos.
Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent
Inspersae fibris maculae: sic Vascone saltu
Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos,
Nulla ab inhumano morum contagia ducit
Hospite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,
Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis
Urbibus, et laetis hominum celeberrima cultis?
Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris:
Cur non more meo potius formata, ferinos
Poneret in nostros migrans gens barbara ritus?
Nam quod in aversis habitacula ponis Hiberis
Urbibus, et deserta tuo legis oppida versu,
Montanamque mihi Calagurrim et Bilbilim acutis
Pendentem scopulis, collemque jacentis Herdae
Exprobras, velut his habitem laris exsul et urbis
Extra hominum tecta atque vias: an credis Hiberae
Has telluris opes, Hispani nescius orbis,
Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas,
Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae
Discludit bimarem celso qui vertice Calpen?

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
