# Paulini Nolensis Poemata 1.198-2-240

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.198-1.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.198-2

Certatim socii cito jussa fidelia curant.
Itur ad hospitium notum, deponitur illic
Sarcina jumento, carnes in frusta secantur,
Et divisa coquit spumantibus ignis alienis.
Cocta importantur patulis numerosa catinis.
Exsaturata fames inopum gratantia reddit
Verba Deo, et veniam petit, ut placata datori.
Nec mora: confestim voti ratione soluta
Debitor ille intus meritae compage catenae
Solvitur, et pedibus Domino miserante refectis,
Tamquam liber equus, vel ruptis cassibus ales
Evolat, et cervi salientis imagine currit.
Mira fides oculis obtenditur. Omnia gaudent
Tam facili pietate Dei, tantumque valenti
Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo,
Pro meritis hominum moderans in utroque potenter,
Ut resipiscenti medicus sit, et ultor iniquo.
Cernite enim, quantae fuit illa injuria fraudis,
Qua miser ille prius diviserat inter egentes,
Seque, suem, atque istic ubi totum reddere votum
Debuerat, solum caput, intestinaque porci
Carpserat, et reliquam toto sibi corpore partem
Fecerat imprudens, atque improbus, et tamen ipsa,
Qua miser extiterat, factus mox fraude beatus
Commutante Deo pietatis verbere culpam.
Talis enim censura Dei est: sic temperat alti
Pondera judicii Deus arbiter, et pater, et rex,
Omnibus ut placidam moderato examine libret
Justitiam, et levior mixta bonitate potestas
Ante reos moneat stimulo, quam fulmine perdat,
Ut si profuerit praemissi verberis ictus,
Salva salus homini redeat commissa pigenti.
At siquis sacro monitus terrore flagelli
Noluerit sentire plagam, incuratus abibit,
Servatusque neci perfectam sentiet iram.
Ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus
Tali sanatus carnemque, animamque medela.
Sed quia cognovit causam, agnoscensque jacentem
Poenituit, merito curam sibi memet in ipso
Repperit, inque brevi est expertus utrumque, quod omnes
Justa lege manet divinae pacis, et irae
Jus, et opus, maneat vindex ut jure superbos
Poena reos, pietas servet miserata fatentes.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
