# Paulini Nolensis Poemata 1.225-271

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.225-1.271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.225

Sic jam Evangelio totum radiante per orbem,
Et propiante Deo cunctis mox judice terris
Adventus vexilla sui praetendit ubique,
Perque suos Christus sua signa coruscat amicos.
Ex quibus hac voluit sibi praelucere sub ora
Felicem, ut nostras isto depelleret umbras
Sidere, et antiquos ista quoque pelleret urbe
Daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis
Talibus intraret puras Deus incola mentes,
Et vice mutata nobis pietate solutis
Nostra prius nostros premerent modo vincla leones
Frustra in oves Christi victa feritate frementes.
Et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos
Peccatis prece sanctorum exorante resolvit,
Atque iisdem sanctis ultoribus alligat illos,
Discruciatque hostes, qui nos vincire solebant.
Hi modo ut illato deprensi lumine fures,
Atque in vincla dati, nunc ignea flagra piorum,
Ut meruere, ferunt, aut jam infernis male trusi
Carceribus trepidant, vicinum instare fatentes
Judicium Domini solis sibi triste, suisque
Omnibus, in Satanae partem quos saeva voluntas
Verterit, et Satanae sociaverit aemula vita.
Istic nequitiae socios homines, ibi poenae.
Ecce dies accepta Deo: modo vera salutis
Lux micat: omnia jam nobis bene versa videmus:
Diffugere doli, cecidit Bel, interit error,
Quique colebantur totis quasi numina templis
Daemones, hi per templa Dei torquentur inermes;
Et qui divinos audebant sumere honores,
Hi modo ab humana plectuntur gente subacti.
Namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula
Torqueri, clamare, rapi per capta videmus
Corpora, corporibus vincti retinentur in ipsis,
In quae se trusere ipsi, poenamque volentes
Humanam, invenere suam. Nunc ergo reorum
Personae exululant poenis, qui numine falso
Dii fuerant, et qui mentito numine vivos
Ante Dei cultum sibi nil caeleste videntes
Dediderant homines, hi nunc ubi lumine Christi
Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos.
Sed magis ut pateat, quia nunc hi qui cruciantur
Daemones ante fores, aut ante sepulcra piorum,
Iidem sunt illi, quibus olim serva litabat
Gens hominum, et sacros demens libabat honores,
Ipsa docet vocum species: nam saepius illa
Voce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
