Latin
Lines 1.231-1.277
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.231-277
Not analysed yet
Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur,
Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena,
Et capite insigni despectans Tarraco pontum.
Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
Qua geminum felix Hispania tendit in aequor,
Qua Betis Oceanum, Thyrrenumque auget Hiberus,
Lataque distantis pelagi divortia complet,
Orbe suo finem ponens in limite mundi?
An tibi, mi domine illustris, si scribere sit mens,
Qua regione habites, placeat reticere nitentem
Burdigalam, et piceos malis describere Boios?
Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis,
Inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,
Laeta locis, et mira colens habitacula tectis:
Nigrantesne casas et texta mapalia culmo,
Dignaque f pellitis habitas deserta Bigerris?
Quique superba tuae contemnis moenia Romae
Consul, arenosos num dedignare Vasatas?
Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,
Rauranum Ausonias huc devexisse curules
Conquerar; et trabeam veteri sordescere panno?
Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
Caesareas inter parili titulo palmatas
Fulget in attrito longum venerabilis auro,
Florentem retinens meriti vivacis honorem.
Aut cum Lucani retineris culmine fundi,
Aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
Materiam praebente loco, qui proxima signat,
In Condatino diceris degere vico?
Multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis.
Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,
Ludere blanditiis urentibus, et male dulces
Fermentare jocos satirae mordacis aceto,
Saepe poetarum, numquam decet esse parentum.
Namque -fides pietasque petunt, ut quod mala nectens,
Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti
Mens patris affigi, fixumque haerescere cordi
Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum.
Ante habitos mores, non semper, flectere, vitam
Crimen habet: namque est laudi bene vertere. Cum me
Immutatum audis, studium officiumque require.
Si pravo rectum, si relligiosa profanis,
Luxurie parcum, turpi mutatur honestum;
Segnis, iners, obscurus ago: miserere sodalis
In mala perversi: blandum licet ira parentem
Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
Moribus, et monitu reparet meliora severo.