# Paulini Nolensis Poemata 1.241-281

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.241-1.281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.241

Ergo relaxatis alacer vestigia vinclis
Idem ex incolumi cito debilis, et cito liber,
Ex modo captivo laeta cum voce redibat,
Exultans velut ille olim, quem matris ab alvo
Claudentem in verbo Domini Petrus, atque Johannes
Jusserunt validis in saltum assurgere plantis.
Dignus et hic pauper Speciosae limine portae,
Quem Deus ipse Petri Deus, et Felicis, eadem
Nunc verbi virtute sui sanavit apud nos
De casu claudum modo, qua sanaverat olim
Ex utero claudum: qua nunc ope laetus abibat,
Quique preces moestas in vulnere fuderat intus,
Ecce foris sano reddebat corpore grates.
Quidnam ego Felici possim redhibere patrono?
Quas illi referam tanto pro munere digne
Tam cito de tanto sanatus vulnere grates?
Non pretium statui medico, aut fastidia lecti
Tristia substinui, neque per scalpella, vel ignes,
Aut male mordaces vario de gramine succos,
Saevior et morbis, et vulneribus medicina
in corpus grassata meum est, velut accidit illis,
Quos humana manus suspecta visitat arte,
Semper et incerto trepidos solamine palpat.
En ego per breve nunc spatium perlatus ad ipsum
Felicis sancti solium, et projectus in ipso
Limine tam gelido, quam duro in marmore fractus,
Atque dolens jacui, et solus mihi sermo precandi,
Sola fides medicina fuit: nullum affore vidi,
Et sensi medicum. Quisnam hic medicus, nisi Christus
Ipse, vel a Christo Felix de nomine Christi,
Et virtute potens? Neutrum illo in tempore sensi,
Et tamen ipse fuit praesens in utroque, velut me
Peccantem argueret cito, sanaretque dolentem.
Par modus in specie varia mihi castigantis,
Parcentisque fuit Domini. Sanator, et ultor
Luminibus latuit, poena atque medela refulsit.
Nunc ego jam pleno perfectis ordine votis
Ibo domum gaudens medico, tutusque patrono
Aeternum Felice mihi; non jam ulla verebor
Occursura mihi, velut ante, pericla viarum:
Namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
