# Paulini Nolensis Poemata 1.264-12

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.264-1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.264

Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
Archelais, tam sancta fide, quam stemmate clara,
Dives opum vidua, et sanctum pietate fideli
Felicem venerans, atque illi cara vicissim.
Haec illum juxta meritum venerata colebat,
Utque ferunt, junctum sibimet pro jure sodali
Usurpans animum, crebris pia corda querelis
Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
Jura recusaret, quae dispensare recepta,
Mercedis magnae cum foenore posset egenis.
Plurima de propriis quoque rebus munera saepe
Obtulit; ille pio contentus ad omnia sensu
Femineam placido ridebat pectore curam,
Coelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
Quae pro terrenis sibi compensata tenebat.
Unde potens, caris instantibus haec referebat:
Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam?
Praestat, opes salvo desint, quam vita opulento:
Dives egebo Deo, nam Christum pauper habebo.
Divitiis inopem ditabit gratia Christi.
Hunc retinens animum, tria macri jugera ruris,
Nec proprio sub jure tenens, conducta colonus
Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti
Possessor: sed et has de cespite dives egeno
In Dominum confudit opes; cum paupere semper
Collectum divisit olus, cum paupere mensa
Una dies illi curam consumsit habendi.
Unica vestis eum, saepe et vix unica texit.
Si geminas habuit, nudum meliore refovit.
Saepe novo miseros vertit velamine pannos.
Felicisque habitu pauper mutatus ab atro
Enituit; contra mendici tegmine Felix
Sorduit, exornans inculto corpore mentem.
Hac vivens pietate Deo maturus, et aevi
Et meriti plenis clausit sua secla diebus,
Mutavitque piae, non clausit, secula vitae.
POEMA XVII.
AD NICETAM REDEUNTEM IN DACIAM.
Jamne abis, et nos properans relinquis?
Quos tamen sola regione linquis,
Semper adnexa sine fine tecum
Mente futuros?
Jamne discedis revocante longe
Quam colis, terra? sed et hic resistis
Sancte Niceta: quoniam et profectum
Corde tenemus.
I, memor nostri, remaneque vadens
Spiritu praesens, animis vicissim
Insitus nostris, trahe, ferque tecum
Quos geris in te.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
