Latin
Lines 1.272-1.327
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.272-327
Not analysed yet
Sic plerumque velut resoluto laxius ore,
Dente fremunt, spumant labris, horrentque capillis.
Utque manu prensante comam excutiuntur in altum,
Et pede pendentes stant crinibus: interea illic
Sacrorum memores veterum, quibus exta solebant
Lambere caesarum pecudum, aut libamine pasci,
Lascivosque choros hederatis ducere pompis,
Nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse,
In quibus insanos dabat ebria turba tumultus,
Euhoe Bacche sonum fractis imitantur anheli
Vocibus, et lento jactant sua colla rotatu.
Sed quia non poterat mortalis unius aetas
Sufficere, ut longo contagia tempore tracta
Dilueret paucis, quos corpore viveret, annis
Confessor Felix, et presbyter, ore magister,
Elogio martyr, merito officioque sacerdos;
Omnipotens Dominus finitum corporis aevum
Felici potiore via persistere fecit,
Continuans medicos operosi martyris actus,
Virtutes ut eas idem celebraret humatus,
Quas in carne manens Christi virtute gerebat,
Atque ita susceptae nec mortuus abforet urbi
Corpore, cum tantum positi sanator adesset
Spiritus, et desideriis latitaret amantum
Ad tempus cari facies subtracta patroni;
Prompta sed aegrorum semper medicina saluti
Afforet. Inde perennis honos, et gloria sanctum
Felicem meritis sine fine virentibus ambit:
Et licet a veteri tumulis absconditus aevo,
Qua mortalis erat, lateat telluris operto;
Viva tamen vegetante Deo, membrisque superstes
Gratia divinum spirantia martyris ossa
Clarificat populis merito vivente sepulti:
Et magni solium breve confessoris adorat
Jugiter e variis congesta frequentia terris.
Sed Deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam
De sanctis indulsit opem procedere terris:
Ut jam de tumulis agerent pia dona beati
Martyres, et vivos possent curare sepulti.
Nec satis hoc donum Domino fuit, ut sua tantum
Nomine, sive opibus loca martyres illustrarent:
Ex iisdem tumulis etiam monumenta piorum
Multiplicans multis tribuit miserator eosdem
Gentibus. Et referam varias ab origine causas,
Ex quibus haec orta est variis benedictio terris
Nam quia non totum pariter diffusa per orbem
Prima fides ierat, multis regionibus orbis
Martyres abfuerant, et ob hoc, puto, munere magno
Id placitum Christo nunc inspirante potentes,
Ut Constantino primum sub Caesare factum est,
Nunc famulis retegente suis, ut sede priori
Martyras accitos transferrent in nova terrae
Hospitia: ut sancto non olim antistite factum
Novimus Ambrosio, qui fultus munere tali,
Postquam ignoratos prius, et tunc indice Christo
Detectos sibimet mutata transtulit aula,