# Paulini Nolensis Poemata 1.278-318

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.278-1.318. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.278

At si forte itidem, quod legi, et quod sequor, audis,
Corda pio vovisse Deo, venerabile Christi
Imperium docili pro credulitate sequentem,
Persuasumque Dei monitis, aeterna parari
Praemia mortali, damnis praesentibus emta,
Non reor id sano sic displicuisse parenti,
Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo,
Ut Christus sanxit. Juvat hoc, nec poenitet hujus
Erroris, stultus diversa sequentibus esse
Nil moror, aeterno mea dum sententia Regi
Sit sapiens. Breve quidquid homo est, ut corporis aegri,
Temporis occidui, et sine Christo pulvis et umbra:
Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse.
Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,
Cumque suo moriens sententia judice transit.
At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi,
Sera erit exutis homini querimonia membris,
Dum levia humanae metuit convicia linguae,
Non timuisse graves divini judicis iras,
Quem Patris aeterni solio dextraque sedentem
Omnibus impositum Regem, et labentibus annis
Venturum, ut cunctas aequato examine gentes
Judicet, et variis referat sua praemia gestis,
Credo equidem et metuens studio properante laboro;
Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.
Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris
Corda tremunt, gestitque anima, id jam cauta futuri,
Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis,
Ponderibusque gravis rerum, si forte recluso
Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras
Regis ad occursum levibus se tollere pennis,
Inter honora volans sanctorum millia coelo,
Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos
Ardua in astra pedes facili molimine tollent,
Et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,
Coelestem ut medio venerentur in aere Regem,
Claraque adorato conjungant agmina Christo.
Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris
Sopitum tenebris sterili deprendat in actu,
Tempora sub vacuis ducentem perdita curis.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
