Latin
Lines 1.282-1.333
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.282-2-333
Not analysed yet
Non resoluta fides me vinxerat, et modo solvit
Rite soluta fides: tamen alliget, oro, tuus me
Semper amor, Felix: istam mihi necte catenam,
Qua tibi me numquam nec mors, nec vita resolvat.
Verum omnes quicumque meos videre dolores,
Inque tuo merito magnis insignibus altam
Conspexere manum Christi, cognoscere debent,
Quantum illis mea poena boni providerit, ut jam
Praecaveant de terrenis sibi parcere rebus,
Et, lucra dum captant, acquirere damna salutis.
Nam si de vili pecudis mihi carne alimentum
Pauperibus fraudasse malum fuit, et quid in illis,
Qui male divitias multo amplectuntur amore?
Defossisque suo pariter cum corde metallis
Incubitant, atque haec latitare superflua produnt,
Quae proprio longe secreta tuentur ab usu?
Quid facient? quidnam pro se tibi Christe loquentur?
Tantorum qui partem inopum invasere, nec ullam
Apposuere sibi de re superante salutem?
Unus abit missus. Nunc mensae grata secundae
Fercula ponemus: sed quamvis rursus eamdem
Diverso carnem conditam jure feremus.
Namque aliud vobis iterum, quod de sue mirum
Lusit opus Felix, mira novitate retexam.
Tempore res prior est: sed nostris ante libellis
Praeterita, in praesens tempus servata canetur.
Nec refert, quod opus quo sit sub tempore gestum;
Unus erit quoniam variis operator in annis,
Qui diversa facit sanctorum in laude suorum
Omnibus in terris rerum miracula Christus.
Agricolae quidam de nostris longius oris
Appula trans urbem Beneventum rura colentes
De grege setigero multis a foetibus unum
Lactea adhuc tenero pulsantem sumina rostro
Excerpsere sibi, et curatum tempore multo
Paverunt in vota suem, et coepere paratum
Ducere sacratam sancti Felicis ad aulam,
Corpore de magno ut multos mactatus egenos
Pasceret, et saturo gauderet paupere martyr.
Sed gravis arvina porcus superante pedum vim
Non potuit se ferre diu, primoque viarum
Limine succubuit sibimet, neque deinde moveri
Voce, manu, stimulis potuit: liquere jacentem,
Hospitibusque suis commendavere relictum
Moerentes Domini: mens anxia nutat in anceps:
Nam voti revocare viam pia pectora nolunt:
Rursum Felicis veneratum limina longe
Ire pudet vacuos devoti muneris. Ergo
Ambiguis talis sententia mentibus haesit,
Ut totidém lectos eadem de gente minores
Ad sua vota legant, quot erat provectus in annos
Ille, sua pressus qui mole manebat iners sus.