# Paulini Nolensis Poemata 1.282-327

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.282-1.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.282

Hos ubi nunc quaeram miserandus? Quando vel usquam
Inveniam tales? Aut unde parabo repertos?
Qui solos habui contentae rusticus illos
Paupertatis opes? Ipsos igitur mihi redde,
Nolo alios. Nec eos ulla regione requiram,
Hic mihi debentur: haec illos limina reddent,
In quibus ipsum te supplex adstringo, tibique
Haereo; cur quaeram, aut ubi, quos ignoro latrones?
Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo
Custodem: tu, sancte, reus mihi, conscius illis:
Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi
Cuncta et operta vides, longeque absentia cernis,
Et capis, includente Deo, quo cuncta tenentur.
Atque ideo occulti fures, quacumque latebra
Non tibi celantur, nec de te evadere possunt,
Quos et jam manus una tenet. Deus unus ubique,
Christi blanda piis, sed iniquis dextera vindex.
Redde igitur mihi, redde boves et corripe fures.
Sed non quaero reos, abeant, non nescio mores
Sancte tuos, nescis male facta rependere, mavis
Emendare malos venia, quam perdere poena.
Conveniat nobis igitur: sic divide mecum
Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te
Utilitas, justeque tuas clementia partes
Vindicet; aequatoque tuum libramine constet
Judicium: tibi solve reos, mihi redde juvencos.
Ecce tenes pactum, famuli jam nulla morandi
Causa tibi; accelera tantis me solvere curis.
Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam
Donec subvenias, nec ab isto poste refigi;
Ni properas, isto deponam in limine vitam,
Nec jam repperies, cui reddas sero reductos.
Talia voce quidem querula, sed mente fideli
Plorantem, totoque die sine fine precantem,
Audivit laetus non blando supplice martyr,
Et sua cum Domino ludens convitia risit;
Poscentisque fide, non libertate dolentis
Motus, opem properat; paucis mora ducitur horis.
Interea labente die, jam vespere ducto,
Nec precibus dabat ille modum, nec fletibus; una
Vox erat affixi foribus, Non eruar istinc:
Hic moriar, vitae nisi causam protinus istic
Accipiam: tandem tamen, ut jam plurima tutum
Nox secretum adytis fieri cogebat; et ille
Temporis oblitus, damni memor, ostia prono
Ore premens, toto prohibebat corpore claustra.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
