# Paulini Nolensis Poemata 1.294-340

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.294-1.340. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.294

Decerptumque manu morientis ad ora racemum
Admovet: et quoniam strictis jam dentibus ille
Et sentire negat dulces et sumere victus,
Exprimit humentes acinos, succumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra;
Donec et adspirante Deo conatibus aegris,
Et luctante manu, rigidos paulisper hiatus
Laxavit, tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uva.
Hinc animae sensus, calor ossibus, atque oculis lux,
Vitaque tota redit: quaeque haeserat obsita siccis
Faucibus, exercet solitas jam lingua loquelas,
Postquam vocis iter patefecit lubricus humor.
Ergo reviviscens, notissima comminus ora,
Felicis videt ora sui, amplexusque vicissim,
Conqueritur tardum: Nam te promiserat, inquit,
Adfore jamdudum Dominus mihi, pars mea Felix;
Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae
Aut ubi te tenuere morae? Si corpore cessi
Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis
Pectore duravi. Docet et locus et status ipse,
In quo me cernis vitae istius ima trahentem,
Non mortis fugisse metu, Christoque meam me
Praeposuisse animam: fugi, non lucis amore,
Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atqui
Tecta petens, alia vixissem tutus in urbe,
Si mihi vile fides, et cara haec vita fuisset.
Ignotos montes, desertaque nuda petivi,
In gremio Domini dulcis mea colla reponens,
Ipso ut deficerem teste, aut ut pascerer ipso.
Nec frustra, ecce vides, fuit haec fiducia nobis:
Adfuit Omnipotens, et te mihi mittere legit,
Per quem dona mihi sua redderet: utere, fili,
Praeceptis pietatis opus mandantibus, et me
Suscipiens humeris, commune ad ovile reporta.
Impiger optato gavisus munere Felix,
Carum onus, ut Christi pondus leve, sumit, et adfert
Tam volucri cursu, tamquam magis ipse feratur,
Nec ferat; et vere Christus fert ipse ferentem,
Et pedibus pietate citis Deus addidit alas.
Nocte eadem pariter tot munera percipit unus,
Et simul exsequitur Felix; sua rumpere jussus
Vincla, sacerdotem reficit, revehitque refectum,
Deponitque sui tutum sub culmine tecti,
Unica quod servabat anus; tam celsus et isto
Maximus exstabat merito Confessor, ut illi
Turba domus, summa et census, anus una maneret.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
