# Paulini Nolensis Poemata 1.328-2-377

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.328-1.377. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.328-2

Reginam prompta confudit voce furentem.
Nam Constantinus proprii cum conderet urbem
Nominis, et primus Romano in nomine regum
Christicolam gereret, divinum mente recepit
Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis
Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis,
His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem,
Ut sua apostolicis muniret moenia laetus
Corporibus: tunc Andream devexit Achivis,
Timotheumque Asia: geminis ita turribus exstat
Constantinopolis magnae caput aemula Romae,
Verius hoc similis Romanis culmine muris,
Quod Petrum, Paulumque pari Deus ambitione
Compensavit ei, meruit quia sumere Pauli
Discipulum cum fratre Petri. Jam quanta per istam
Sanctorum per longa viam divortia terrae
Creverit utilitas ad nostrae munia vitae,
Ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati
Rheda capax oneris posita statione resedit,
Omnibus in spatiis quacumque aut mansio sanctis
Corporibus, requiesque fuit vectantibus illos
Sacratos cineres, miris clamantia signis.
Nam divina manus medica virtute per omnes
Est illic operosa vias, qua corpora sancta
Impressere sacro vestigia viva meatu.
Inde igitur suadente fide data copia fidis
Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora vellent
Ossibus e sanctis merito decerpere fructu,
Ut quasi mercedem officii, pretiumque laboris
Praesidia ad privata domum sibi quisque referrent.
Ex illo sacri cineres quasi semina vitae
Diversis sunt sparsa locis, quaque osse minuto
De modica sacri stipe corporis exiguus ros
Decidit in gentes: illic pia gratia fontes,
Et fluvios vitae generavit gutta favillae.
Inde in nos etiam stillavit copia Christi
Dives et in minimis: nam hoc quoque sumpsimus istic
Carnis apostolicae sacra pignora pulvere parvo,
Quae Sanctus nostri Dominusque, paterque cubilis,
Et custos animae nostrae, et tutela salutis
Felix vicina sibi cominus aede recepit,
Quae reliquis ejus aetate recentior aulis
Exiguos cineres, et magnos servat honores,
Servaturque magis custodibus ipsa patronis:
Absit enim, ut servari unquam videantur egere:
Qui servare solent tamen, et curare suorum
Commoda alumnorum patrio dignantur amore,
Atque dicatorum sibi tutamenta locorum
Dirigere: hoc sanctis studium pietatis inesse
Spiritibus miranda fide documenta dederunt.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
