# Paulini Nolensis Poemata 1.334-382

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.334-1.382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.334

Quod devota fides obstricti debita voti
Maturare parans tali ratione putavit,
Pluribus ut modicis unum pensaret opimum.
Ergo sacrum hunc venere locum, votisque patratis
Hospitium rediere suum non cominus istinc.
Nam tum forte domos, quae circa martyris aulam,
Implerat solitis densata frequentia turbis.
Propterea procul hinc secreto in rure remotam
Contenti subiere casam, qua mane parabant
Ad reditum proferre pedem, cum prima ruberet
Parturiens aurora diem: tuguri fore aperta
Hospes homo egreditur tecto, notumque suem vir
Conspicit ante fores mirando astare paratur,
Tamquam se missum a Domino loqueretur adesse,
Atque salutanti similis vestigia lambit
Gaudentis Domini, et gestu subgrunnit alumno
Blandus, et olfaciens motando dat oscula rostro,
Seque, quasi votum debere agnoscat herile,
Ingerit, et tardos invitat gutture cultros.
Quo duce, quaeso, vias ignotis finibus egit,
Quosve pedes, tam longe ut posset currere, sumpsit,
Qui brevibus spatiis in primo fine viarum
Defecit fluidae depressus mole saginae ?
Certe nulla manus tantum pecus aggere longo,
Nec sinus advexit, nec mens sua tam spatiosam
Ignota regione viam penetrare subegit,
Quando homines etiam et mentis ratione vigentes,
Perque ignota regi faciles interprete lingua,
Si tamen hi careant duce, quo via luceat illis,
Caecus in externis regionibus implicat error.
Quisnam igitur direxit iter suis? unde voluntas,
Qua dominos sequeretur, ei vel sensus ut esset.
Conscius ad votum se longa aetate coactum
Unde haec cura fuit pecori, quae rara fideles
Excitat, ut tamquam proprio culpabilis actu
Pigra remansisset sancto sus cincta timore,
Contractam remanendo sibi, veniendo piare
Curaret culpam, et vitium pensaret inertis
Desidiae, quamvis sero comitata profectos
Obsequio dominos? Patet admirabile monstrum
Caelesti ditione datum tanto suis auso,
Solus ut iret iter longum, tantoque fuisse
Ingenio porcum, ignotis ut tramite recto
Digereret spatiis: quid et hoc tam grande quod illum
Transbeneventanis huc finibus advenientem
Publica seu medii constrata per aggeris audax
Miserit, occursus nusquam cepere frequentes,
Sive per occultos egit vestigia saltus,
Nulla manus ferro, fera vel fuit obvia morsu.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
