# Paulini Nolensis Poemata 1.377-426

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.377-1.426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.377

Non homines pulsare videt; sed quod videt esse
Verum, non audet sibi credere. Magna profabor,
Quamquam parva Deo miracula, cui sapit omne
Rerum animal sensu, quo jusserit ipse Creator
Omnigenum pecus. Ecce gerens duce Numine mentem
Par insigne boum, non nota per avia nocte
Venerat ad notas nullis rectoribus aedes,
Sponte quasi, non sponte tamen, quia Numinis actu
Ereptos potiore manu praedonibus illos
Egerat occultis Felix moderatus habenis.
Et postquam attigerant assueti culmea tecti
Culmina; gaudentes reditu, expertasque timentes
Sat memori terrore manus, quasi sponte timerent
Instantem sibi raptorem, quatere ostia junctis
Frontibus, et tamquam manibus sic cornibus uti,
Ut dominum excirent sonitu. Sed territus ille,
Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu,
Tuta etiam timuit; cursus sapientia bruto
Adspirat pecori causam sentire morantis,
Atque intellectum domini reserare timentis.
Edere mugitum, de quo formidine pulsa
Panderet exclusis aditum securus alumnis.
Ille inopina videns divini insignia doni,
Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudiaturbant,
Credere non audet; metuit non credere; cernit
Coram, et caligare putat; dum respicit ad se,
Diffidit tantum sese potuisse mereri:
Sed contra reputans, a quo speraverit, audet
Credere, cognoscens Felicis gesta patroni.
Jamque rubescebant rumpente crepuscula mane,
Noctis et extremae fuga rarescentibus astris,
Luce subobscura vel sublucentibus umbris,
Coeperat ambiguos rerum reserare colores.
Tunc demum nota specie sibi bubus apertis,
Ut primum coepere oculis clarescere setae,
Certior exsultat, removens et pessula claustris,
Ostia laxato stridentia cardine solvit.
Dum facit hoc, juncti simul irrupere juvenci,
Et reserantis adhuc molimina praevenerunt.
Dimoto faciles cesserunt obice postes,
Oblatumque sibi mox ipso in limine regem
Cognoscunt hilares laetum, lambuntque vicissim
Mulcentem, labrisque manus palpantis inundant,
Atque habitum totum spumosa per oscula foedant,
Dum complectentis domini juga cara benignum
Molliter obnixi blanda vice pectus adulant
Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt,
Et collata quasi molles ad pectora frontes
Admovet, et manibus non aspera lingua videtur,
Quae lambens etiam silvestria pabula radit.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
