# Paulini Nolensis Poemata 1.383-428

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.383-1.428. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.383

Quae solum duxit manus, aut protexit euntem?
Nempe oculos aliqua celatus nube fefellit,
Aere vel raptus vento mage, quam pede venit,
Et subito hospitium Domini delapsus ad ipsum
Constitit ignoto pro limine quadrupes hospes.
Dicam aliud, prope vicini mirabile signi.
Nam genere abjunctam pecus armentale juvencam
Quidam homines aeque longinqua huc sede profecti
Secretam primo lactantis ab ubere matris
Nutrierant nostris votivo munere pactam
Pauperibus, magna quos istic plebe coactos
Larga ope multorum Felicis gratia pascit.
Ergo ubi jam membris vitula exultabit adultis
Facta per excretum jam corpus idonea voto,
Promovere domo: sed, qui mos esse videtur
Persolvenda piis longe sua vota ferentum
Martyribus, plaustro subjunctam quo veherentur,
Aggressi hanc voluere jugo subjungere, quamvis
Insuetam, tamen ut mitem, jamque ante subactam
Usibus humanis, quibus illam e congrege coetu
Sustulerant domini parvam, tectisque, cibisque
Miscuerant: hinc ut domita feritate putantes
Sub juga se facilem docili cervice daturam,
Sollicitant palpante manu, et conantur in arctum
Ducere: at illa sibi solitos alludere tactus
Credula consentit primum, sequiturque vocantes.
Verum ubi jam propiata jugo conspexit habenas,
Cervicique suae persensit lora parari,
Indignata dolis, et permutata repente
Fit fera, nec cervice jugum, nec vincula collo
Suscipit, et victis manibus, lorisque recussis
Prosilit a coetu retinentum, et devia longe
Rura petit, fugiens dominos, assuetaque tecta.
Nec procul ex oculis hominum de more ferino
Se rapit, et caecis fugitivam saltibus abdit;
Nam fugiens dominos abeuntes eminus astans
Sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui.
Denique ubi junctum gemino bove currere plaustrum
Conspicit, humanum sapit, et quasi conscia voto
Deberi se se, comes incipit esse profectis.
Nec longe comes est, tardis comes orbibus ire
Spernit, et excursu velut exultante gementes
Praetervecta rotas lenti moliminis agmen
Respicit ante volans, nec jam timet ad juga cogi,
Invisoque prius fit amica, et praevia plaustro,
Donec sacratam ventum Felicis ad aulam est.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
