# Paulini Nolensis Poemata 1.427-470

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.427-1.470. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.427

Sed tamen haec inter, non vano corde, fidelis
Rusticus officii meminit, neque curat anhelos
- Ante boves stabulis inducere, postque laborem
Atque famem, recreare cibo, quam ducere secum
Illuc, unde suos meruit. Venit ergo reductos
Ducens, nec tacitis celat sua gaudia votis:
Et referens densas trahit ad sua verba catervas;
Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem
Praesentes hodie ducit; sanctique triumphum
Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi
Per medios coetus, modo furum praeda, juvenci,
Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens
Turba locum, et muto celebratur gloria Christi
In pecore. Ille autem, qui tanti muneris alto
Causa fuit Domino, mediis in liminibus stans
Flensque iterum, sed laetitia, modo debita Sancto
Vota refert, non aere gravi, nec munere surdo,
Munere sed vivo linguae mentisque profusus,
Voce pia largum testatur pauper honorem:
Debitor et Christo satis isto pignore solvit,
Immaculata suae cui sufficit hostia laudis.
Captivos en, Sancte, tuos tibi plebe sub omni
Victor ago, et supplex iterum tibi mando ludendos:
Conserva reduces, dignatus reddere raptos.
Sed tamen in me nunc ipsum bone respice Martyr:
Namque vides quod agas tibi adhuc superesse sed in me,
Qui prope caecatis oculis tua comminus adsto
Limina; nam multo mersi mea lumina fletu;
Non solum damno, sed et inter gaudia plorans.
Demsisti causam lacrymarum, tolle modo orta
Vulnera de lacrymis; miseratus, Sancte, meorum
Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum.
Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis
Redde meos oculos. Nam quid juvat esse reductos,
Si languente acie praesens praesentibus absim?
Talia praesentes populi riseri querentem.
Sed procul admotae secreti Martyris aures
Suscepere pias ab inepto supplice voces,
Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram.
Inde domum gaudens oculis bubusque receptis,
Collaudante Deum populo, remeabat, et illum
Laeta sequebatur gemini victoria voti
POEMA XIX.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
