# Paulini Nolensis Poemata 1.429-444

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.429-1.444. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.429

Illic sponte gradum sistit, seseque vocanti
Applicat, et tamquam voti rea gaudet in ipso
Stare loco, propriam cui debet victima caedem.
Illa rebellis, et humanis non subdita vinclis
Ducitur ad placidam nullo luctamine mortem
Intemerata jugis summittens colla securi,
Pauperibus factura cibos de corpore caeso,
Laeta suum fundit dominorum in vota cruorem.
Quorsum isthaec? Numquid pecudum est, ut Apostolus inquit,
Cura Deo? Sed qui propter nos omnia fecit,
Omnia pro nobis operatur in omnibus auctor,
Atque per ignaras pecudes operantia nobis
Signa facit, brutas per clara insignia mentes
Sollicitans firmare fidem, et confidere vero,
Ut Dominum dociles linguis in verba solutis
Non taceant homines, quem signis muta loquuntur.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
