# Paulini Nolensis Poemata 1.43-100

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.43-1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.43

Quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
Qui non tenent summae caput,
Veri bonique fomitem et fontem Deum?
Quem nemo nisi in Christo videt.
Hic veritatis lumen est, vitae via,
Vis, mens, manus, virtus Patris,
Sol aequitatis, fons bonorum, flos Dei.
Natus Deo, mundi sator,
Mortalitatis vita nostrae, et mors necis.
Magister hic virtutum,
Deusque nobis, atque pro nobis homo
Nos induendo se exuit,
Aeterna jungens homines inter et Deum,
In utrumque se commercia.
Hic ergo nostris ut suum praecordiis
Vibraverit coelo jubar,
Absterget aegrum corporis pigri situm,
Habitumque mentis innovat;
Exhaurit omne quod juvabat antea
Castae voluptatis vice;
Totusque nostra jure Domini vindicat
Et corda, et ora, et tempora;
Se cogitari, intelligi, credi, legi,
Se vult timeri et diligi.
Aestus inanes, quos movet vitae labor
Praesentis aevi tramite,
Abolet futurae cum Deo vitae fides.
Quae, quas videmur spernere,
Non ut profanas abjicit aut viles opes;
Sed ut magis caras, monet
Coelis reponi creditas Christo Deo,
Qui plura promisit datis;
Contemta praesens vel mage deposita sibi
Multo ut rependat fenore.
Sine fraude custos aucta creditoribus
Bonus aera reddet debitor;
Multaque spretam largior pecuniam
Restituet usura Deus.
Huic vacantem, vel studentem, et deditum,
In hoc reponentem omnia,
Ne, quaeso, segnem, neve perversum putes,
Nec crimineris impium.
Pietas abesse Christiano qui potest?
Namque argumentum mutuum est
Pietatis, esse Christianum: et impii,
Non esse Christo subditum.
Hanc cum tenere discimus, possum tibi
Non exhibere, id est patri,
Cui cuncta sancta jura, cara nomina
Debere me voluit Deus?
Tibi disciplinas, dignitatem, litteras,
Linguae, togae, famae decus,
Provectus, altus, institutus debeo,
Patrone, praeceptor, pater.
Sed, cur remotus tamdiu degam, arguis,
Pioque motu irasceris?
Conducit istud, aut necesse est, aut placet:
Veniale, quidquid horum erit.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
