Latin
Lines 1.471-1.44
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.471-44
Not analysed yet
CARMEN XI IN S. FELICEM.
Sidera si caelo, si possunt gramina terris
Defore, mella favis, aqua fontibus, uberibus lac:
Sic poterunt linguis laudes cessare piorum,
In quibus et vitae virtus, et gloria mortis
Ipse Deus pro quo vitam voluere pacisci,
Et moriendo piam sancire fidem populorum,
Mercarique sacrum pretioso sanguine regnum,
Sanguine, quo totum spargentes martyres orbem
Gentibus innumeris semen caeleste fuerunt.
Horum de numero procerum confessor in ista
Urbe datus Felix longe lateque per orbem
Nominis emicuit titulo. Sed Nola sepulti
Facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit.
Omnis enim, quacumque manet mandatus in ora
Martyr, stella loci simul, et medicina colentum est.
Namque tenebrosum veteri caligine mundum,
Languentesque animas miseratus in orbe creator
Sic sacra disposuit terris monumenta piorum,
Sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo.
Et licet una fides, par gratia, et aemula virtus
Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus iisdem
Dissimiles operum formas exstare videmus.
Atque alibi tacitis meritum sublime sepulcris
Excolimus memores, alibi clamantia signa
Conspicuas miramur opes. Ubi credo mali plus
Durior impietas retinet, majorem ibi morbus
Poscit opem gravior, vel adhuc ubi caecior altam
Perfidiae noctem trahit error, et aegra laborat
In populo titubante fides, ibi lumina prorsus
Accendi majora decet, mundique tenebras
Illustrante Deo perimi, mentesque retusis
Attonitas oculis, trepidasque intendere ad ipsos
Divini veri radios, caligine tetra
Solvere, collyrioque medentis inungere Christi.
Quod per apostolicas curandis sensibus artes
Cote pia teritur, quia lene jugum, et leve Christi
Est onus ad Christum puro jam lumine versis,
Atque evangelico suffusis pectora succo.
Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem
Obducunt aciem mundi fallentis amores,
Qui magnum per inane vagos sine remige sensus
Circumagunt, hebetantque gravi caligine captos
Mollibus illecebris, ut frangant robora vitae,
Sectenturque vagas per gaudia lubrica pompas.