# Paulini Nolensis Poemata 1.514-557

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.514-1.557. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.514

Perducit nostros, capitur fur, praeda refertur.
Forte sacrata dies illuxerat illa beati
Natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat,
Quamvis ille alia Nucerinus episcopus urbe
Sederit: ecce ipsam sancti Felicis in aulam,
Quam tunc solemni populus stipabat honore,
Post sacra jam solvente pios antistite coetus,
Tempore proviso divinitus egredientis
Plebis in occursum subito introducitur ille
Furaces post terga manus nodata revinctus.
Laetitia populus, formidine praedo repletur,
Utque novum ad monstrum tota concurritur urbe.
Turba furens odiis popularibus ibat in illum,
Laetitia moestos miscebat et ira tumultus.
Pertimui, fateor, ne forte diabolus illa
Qua solet invidia violaret sanguine pompam,
Et pejore prius curaret vulnere vulnus.
Eripitur populo, cellaque includitur ipsa
(Quod sic forte reo capto tunc accidit), in qua
Delituit rapta cruce; qua post ipse reperta
Clauditur, ut vivat. Tunc ergo mente recepta
Ipse suum facinus reus, atque obstacula coepit
Mirandis narrare modis, fassusque per illos
Octo decemve dies, quibus ire paraverat urbem
Romulcam, implicitis ita se pedibus retroactum,
Semper ut ire parans, semper retrahente rediret
Nescio quo, rursusque illam remearet ad oram
Vesevi, qua jussus erat quasi carcere claudi
Angelica nectente manu: tamen ille putabat
Arbitrii miser esse sui, quod corpore liber
Esse videbatur, quem non exstante catena
Fortior arcanis retinebat dextera vinclis.
Ultor eum digno Felix errore ligabat,
Et tali amentem vertigine circumagebat,
Semper ut abscedens nusquam discederet, et cum
Prosiliente gradu coepisset abire, rediret.
Mira fides! Ibat stando, remanebat cundo,
Nescius, hoc ipso, pro quo fugitare parabat,
Ne fugeret, fieri, et secum sua vincla manere,
Inruptamque sibi proprium scelus esse catenam.
Namque sinu clausae mandaverat insita praedae
Pondera, et hinc avidus quasi captus mente latebram
Quaerens, luce tamen campis errabat apertis,
Seque latere putans exstabat in aequore claro.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
