Latin
Lines 1.52-1.92
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.52-92
Not analysed yet
Tunc quoque multa Deo locupletes dona ferebant,
Implentes magnis aeraria sancta talentis.
Sed Christus spectator erat, qui corda ferentum
Inspiciens viduae palmam dedit; illa diurni
Rem victus, geminos (quod ei substantia )nummos
Miserat in sacram, nil anxia corporis, arcam.
Propterea ex ipso venturi Judicis ore
Ante diem meruit facti praecerpere laudem,
Praeferrique illis, quorum stipe vicerat aurum,
Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli.
Ergo, boni fratres, quibus haec dignatio, et iste
Consensus, placidis advertite mentibus aures,
Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter.
Despicienda quidem, tamen et miranda profabor,
Despicienda meo ingenio, miranda beati
Felicis merito; quod dicere non sine Christi
Laude licet: quia quidquid in hoc miramur, ab illo est,
Unde piis virtus, et per quem vita sepultis.
Praeteritis cecini patriam, genus, acta, libellis,
Et tota sanctum repetens ab origine dixi
Felicem, donec perfectae tempora vitae
Clauderet, et posito desertis corpore terris,
Tenderet aeterni merita ad consortia regni.
Sed quia non iidem tumuli, qui membra piorum
Et merita occultant; animarum vita superstes
Corporibus functis, quaesitos corpore fructus,
Et post corporeos obitus non mortua, sentit
Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum
Tempore venturo corpus revocata, remixto
Corpore, communi metet indiscreta receptu.
Longa igitur mihi materies; quantumque erit aevi,
Tantum erit et verbi super. O si dicere gesta
Felicis liceat, totumque efferre per orbem
-Nomina sic meriti, o si copia tanta sit oris,
Quanta operum meritique manet. Nam tempore ab illo,
Quo primum ista dies Felicem fine beato
Condidit, et carnem teris, animam dedit astris;
Ex illo prope cuncta dies operante videtur
Confessore Dei, probat et sine corpore vivum
Christus, ut ostendat majorem in morte piorum
Virtutem, quam vim in vita superesse malorum.